Home

Ars et Veritas


Gregorius Advena





© Gregorius Vatis Advena 2020, Record T 3, Engl. Art and Truth, September 2017 to January 2020, Hampshire, six essays on aesthetics, Latin.




Ars et Veritas

Introductio


Iam non potest dici finem artis esse pulchrum ostendere absolutum. Nec finis cuiuscumque necessitas nec essentia pulchritudinis bene probanda sunt. Facilius est artem nostrae aetatis intellegere per videndum quod ipsa non est et quod mundus debebat esse.


Opus Ars et Veritas copia orationum de aesthetica eiusque difficultatibus est. Quae apud Carolingium libellum in vulgus editae sunt, orationes aguntur de artis et artificis significatione, de arte authentica in industria culturali, de fine artis in mundo sine finalitate, de modis artis fovendae, inter aliis. Quamquam nequeunt maius problema solvere, viam ostendunt ad artem criticam ut transcendentiam falsi mundi.




Background with rain and thunder.




Latinitas orationum saepe cupit imitationem usus classici vitare. Quamvis difficile sit Latine sub umbra famae Ciceronis scribere, usus modo integer est cum libertatem etsi prima facie foedam quaerit. Sic sermo fit speculum, non ornatio, cogitationis.









INDEX



I. Ars et Veritas

Ars dictum de veritate est. aliter fingit quod vita tacet. apud antiquos mythica pulchrarum rerum imitatio pro deorum laude, critica facta est.



II. En Hexamater Barbarus

Quod etiam post medium aevum pars scriptorum conata est hexametros scribere vernaculis sermonibus, hoc verum minus notum.



III. Ars et Industria Culturalis

Ars est fragilis quod aut suus ipsius sensus est aut finis est hodiernus mercatus. Primo casu, quoniam authentica est pretium libertatis magnum solvit.



IV. Tristanus et Isolda, Amor et Dissolutio

Mortuus est Ludwig Schnorr von Carolsfeld tenor, primus qui anno 1865 cecinit Tristani partes, exhaustus atque aeger paucos dies post quattuor spectacula.



V. Lingua torta lingua pulcherrima

Aesthetica nostrae aetatis vertitur tamquam sub umbra paradeigmatos originalitatis, quod nomen adhibeo secundum consuetam proprietatem.



VI. Senatus Deest, Fiat Senatus.

Langobardi vastantes terram diutius ruinatam nunc Romam depopulatam obsidebant, cum Gregorius papa desperans manus vocemque extulit.




Folium II









Ars et Veritas



DEBILITAS QUAESTIONIS FINALIS
IN ARTIFICIS ANIMO






1. Ars dictum de veritate est. aliter fingit quod vita tacet. apud antiquos mythica pulchrarum rerum imitatio pro deorum laude, critica facta est ab hodiernis mimesis deformis irrationalia iniquaque contemplans. mutatio cogitandi e multis causis orta est. de aequatione veritatis cum pulchritudine iam non est oratio. pulchrum quidem semper male definitur, eo minus nostro tempore – fortasse propter veritatem, naturae et hominis. naturae quaestio deum, genium, rationem maximam non invenit. nec hominis quaestio heroem. inane est in malos et bonos dividere. quodcumque consensus est, ostendit quilibet contraria nec fixa concepta sustinent temporis probam. virtutem scelusque saepe casus facit. non quia bona neglegam haec scribo. historia non negligenda ipsa loquitur, intuere modo iuxta cultus somnium servitutem miseriam famem morbum bellum. non sunt tantum minores umbrae in pulchra tabula picta. progressus technicarum ingeniosus est, sed non purgat Holocausti sanguinem. iudicium simplex crudelitatem auget, quasi “moriantur” diceret “Iudaei, moriantur nigri servi pauperes, rapiantur mulieres puerique, magna pars pessum eat dummodo lunae solum tangamus.” Quid est spectaculum, quare tantus circus? Quid est arte laudandum? Quid Apollinem canes dum Sina infirmos suos frangit? Quaestio pulchri absoluti caecitas fit, nec deo servit nec nostris. opium dat, oblivium parat. barbariae favet. ars est arte artem negare. quacum negatur iniquitas. ne sit ars species sub qua malorum multitudo latet dum opus tacet. si veritas est foeda, foedior ars occultans. non quod vis sed quod vides est veritas. non es fugiendus nisi mendacium. cui servis si veritatem vitas. etsi lumen tragicum dat, melior



1




est inani forma. veritatem fugiens eo citius adis, nam tam multa de fuga cogitas. amor formae in arte iam non locum habet. artem veritatem mundum necat. sed amor veritatis arte ipsa constat. quaeras cur nemo iam tam pulchra ut Wagner componat, ut Monet pingat, ut Shakespeare scribat – cur discesserint magna saecula pulchrarum rerum. cur tandem? quod res erant mendacia. quod earum promissa felicitatis servata non sunt. contra dignitatem usa sunt. certe non quia voluissent: potius quod iis aliquid erat debilia neglegentis. “venite,” exclamabant, “videte, discite quomodo homo fiat perfectus.” secuti sunt multi, sed finem vidimus. metrum perfectum, perpulchra musica, tabula mira neminem deum fecerunt. barbaria detersa sunt. vide Germaniam. Beethoven, Bach, Brahms; Goethe, Schiller, Heine; mater magnae partis artificum fuit. nonne terra melior aliis sese probatura? nonne mater melioris hominis futura? subitus turbam in vaporis cellam claudit et necat. de miraculis artis ipse iudica. homo heros, homo deus, super-homo arte promissus ubi est? ars mendax ars mala. nam si terra optima arte etiam pessima gente est, quid est ars? ne miratus sis quod tabula chaos, carmen maledictum, musica foedus strepitus facta sint. foeda aliquid melioris de nobis ostendunt. veritatem non iam occultam. praeterita opera si parvula essent cito abiceremus. sed nos fecerunt, nequimus sine eorum memoria vitam cogitare. quia indelebilia sunt, ad accipiendum vocamur. opus vero arduum. honor meritus non eximit e gravi censura. simplex iudicium “ama” inquit “ut melius facias”, simplicius “ama ut errores vites,” ratio autem “ama et cave.” ne putes humanitatem salvandam, te heroem – tua historia tuus dolor, ventura sunt vulnera. qui pessima



2




exspectat melius vivit. “ne fias” inquit ratio, “malarum propheta rerum, modo nosce te ipsum.” pulchritudo iam non tantus finis.


2. Puer per hortum ambulabam musica delectans. nec mihi erat sonus nec de me loquebatur. sed iudicio revelatio videbatur, ego laetus quasi ultima mundi invenissem, vocem “veni” audiens, “res sublimis vocat, semitam sequere, aperitur ianua veri gaudii.” intravi. inter arbores gradus sum tam multa vana scribens quasi poemata essent. inanium specula somniorum. non ducit artem qui se ipso delectatur. quid est amandum de caeca iucunditate? vaga inconstantia. ubi pulchrum est quod verum occultat veritas dolet. inter flores animadvertere nequeo artem adesse ad vera pugnanda. micare facit umbram. intellego me miser quare silvae flumina me allexerint. undis detergeri volebam, fugam quaerebam mei, mundi, veritatis, nesciebam: non est necesse foeda fugere. quid est vere pulchrum de flore qui nascitur ad moriendum? quid de tempore, quod modo transit? mendacia circundant omnia. sed errorem scribendi feci. ante fuga erat in me, qui ducebam ad silvam. postea in meo verbo, quod e silva tollebat quod silvae erat. gravius est mendacium scriptum. fugere volo, silva, ostende locum quo vadam quin verbum ducam, ubi fugae veritas modo mihi nota, locum quo neminem verbo meo mendaci ducam. “morere” inquit, “tunc videbis.” aut non videbo. cur is metus mortis si vita talis est? metus fortasse



3




contemptus est. nam vita tam brevis est ut abbreviari ne digna quidem sit. quomodo fugam non cupiam si talia sunt vita mundus veritas? damnatus sum ad mendacium. mentior cum mundum nego. mentior cum affirmo. cum vivo quasi nulla quaerenda nisi momentum et frumentum. vita est optio inter mediocritatem et infelicitatem. aut nescius rides aut sapiens doles. avus nolebat ut musicam quandam audirem, quod tristis sonabat. tamen alta erat. sedebam tacebam audiebam. non e musica, e mundo venit vera tristitia. de musica modo audimus quod sumus. ego. iam eram quaestio, iam fuga. iam ex arte, e religione, e virtute responsum quaerebam. decrevi: musicam audiam. puer per hortum ambulabam: quomodo sunt et florum fulgor et musicae miseria pulchra? quid tantum dolendum est si flores tantum gaudent? “crede” vox inquiebat, “tristitiae musicae. nimio pulchra est quam ut mala sit.” animadverti me non omnem pulchri reconditam veritatem novisse. inveniebam mundi fugam ut quaestionem intestinam. per annos tam multa audivi ut iam nulla me tangant. tam multa scripsi ut ubique verborum malum videam. ni qua delector ni quam duco ars me fecit meliorem. nescio quidem quid sim. nonne vita mea transit ut brevium florum? quodcumque facio, finis non iam apparet? quid vivam? ut forte de arte mea loquantur tunc moriantur? moritura iam mortua sunt, sic oportet videre. ars quae non contemplas mortem, quam longe a veritate abes. prima moritura tu ipsa. bona fuga fuerit ad locum ultra vitam et mortem. neutra fovet artem. sed fuga ipsa ars insipiens est. melius esset ni mortem ni vitam quaerere. vivimus autem in mundo. quid est mundus? infinita cavea mihi videtur. ne quaesiris mundum, nec hunc nec alium. sed ipsa veritatis vox quae artem sepelit “salva”



4




clamat, “salva mundum.” dum inter flores dubito Sina suos necat, orbis congressus tyrannorum factus. nonne pietas ad auxilium vocat, ad res ac nefas mutandas? damnatio infelicitatis hoc est: omnia simul fugere et tecum ducere vis. nulla actio gaudium constans gerit, nulla facta possum “ecce” clamare, “vita victa est.” omnis dolorem suum relinquit. si vivis aut morieris, si taces aut loqueris, si agis aut pateris, doles, doles, doles. nec tali vitae opus est imitatione. ars vita ipsa, sat est veritatem videre. quid est veritas? ototo totoi, totoi, veritas est crudelitas nostra. veritas est Sina, Holocaustus est veritas. bona quae de nobis vocamus sunt adulatio. imitatio vana brevium florum. somnia. inania. et mane post noctem officium expergiscendi, soli intuendi quasi mundus omnium optimus esset.


3. Cur sum? melius valet contemplare voces sese pugnantes. artem et veritatem. omnia dicere quasi nihil dictum esset. quasi ulla dici oporteret. de futuris ne cogites. libri non leguntur. frustra vox “ita scribas” inquit, “ita bonum”, frustra “nequaquam, potius ita scribe.” quid ultra? “sic est melius.” “non, melius sic.” “fac longam sententiam.” “non, fac brevem.” “imitare antiquos.” “non, hodiernos.” “vocem tuam audi.” “non, audi nullam.” “compone prosam.” “fufae, carmina ducas.” ubi finit formarum bellum? nonne larvae sunt? iam erant ante tempus, post aetatem erunt, nulla addunt. avocant a veritate quod veritatem nesciunt. sed iam me taedet inanium larvarum. litterae, carmina, tabulae, canticum. perterritus



5




expergiscor et clamare volo: “impostores estis.” nolo delectando vitam fugere. si fugero fugam ad vera. quid est verum? intuere, scriptor, ipsam vitam tuam. quam multa mendacia tibi necesse fuerunt ut viveres et superesses. vide mundum. si mundum qui vitam gerit iam mendacium, quid erit vita? vera est vita ab eo mundo libera, o, et libera ab arte huius mundi. quam pulcher est locus ubi ars et veritas idem sunt. numquam inter nos. quorum vita nimis fragilis est ad veritatem ferendam. quid simus, quid faciamus. quid mutet, quid maneat. periculosae questiones. ne praebeat ars solacium. ne homines salvet ubi cum redemptio est oblivio “vive” inquiens, “vive tuam vitam et tace, noli res mutare, accipe mundum. mendacium numquam vincetur. quid de talibus cogites? carpe diem. bibe tuum vinum et tace. audi tuam pulchram musicam et tace. ora et labora. ora ne mendacium perturbet. labora ut dives fias et alios deleas. veritas non complet ventrem. si vis vivere, quaere aurum.” age, mediocritas, age triumphum tuum per omnes vias. fac homines me ridere, pone in eorum linguas “Senecam” verba “et antiquos imitatur, nihil novi scribit, nihil scit. insanus est.” totus mundus tibi est, etiam Seneca, etiam lingua Latina. omnia verba mea se vertunt contra me. quod nihil est meum, nec verbum. quid est verbum in mendaci mundo? mendacii vox. ego sine verbo quaero veritatem, sed vox veritatis non habet verbum. mendacium vos fecit, verba. veritas in loco versatur ubi nihil necesse est dicere. sed quid dico? fortasse veritas quam volo nimio magna est quam ut vera sit. veritas quam homo cupit dare mundo. quid mali? nam quid est veritas quam mundus dat homini? natus es, ergo morere. omnia quae credis vana sunt. orbis terrarum, tristis orbis, orbis qui tristes facis, non versaris ut prosperet bonus, ut ullum



6




solacium habeat qui quaerit: “quid nunc? quid est mundus haec miseria? quid feci ego ut nascerer in odiosa impostorum scelestorum tyrannorum cloaca?” tace. melius valeret ne fuisset umquam oratio de bono, de pulchro, de vero. utinam decretum esset a principio: omnes contra omnes, fortior vinciat. proscribantur simplices debiles pauperes ad laborem servitutem mortem. quomodo vivat ars ubi veritas deest? tam erat pulcher hortus per quem ambulabam. decem annos. audiebam phantasiam opus 61 illius Chopin inter alios. cur phantasiam composuit? ante respondebam: quod erat summo ingenio. quod expressit quod nemo potuisset. hodie rebus intuitis respondeo: quod erat dives. quod ei otium erat. quod patronos habebat. veritatem quam fortasse sensit arte significavit? fortasse, sed eo modo ne patronum mendacium vexaret. musica tristis sed blanda: plange paululum, postea bibe vivum tuum et tuum aurum quaere. composuit quod sciebat: “iam omnes diligent quodcumque compono, nam compono ut diligant. sic solvunt ut componam.” quid de aliis? quid de summo ingenio sine auro, sine otio, sine patronis qui mundum clientes diligere iubeant? ingeniosorum optio est arbitraria. permulti sunt quam ut iuste honorari possent. saltem paucorum memoria manet. non est autem memoria meliorum, sed tantum memoria notorum. noti non quia optimi essent. fortuna, patronus, fama vana favit. quis iam artem ducat cum mundus ita decernit qui memoriam meritatur? non. artis veritas ne sit delectare hominum mendacium. ne sit memoria victoria fortioris. ne sit mundus mendacium concursus. non est Apollo, non sunt Musae, non est veritas nota, non sunt progressi homines. quid ars?



7




4. Vox Graeca monebat: nosce te ipsum. homo mundi medium. officium sese colere. quam vocem secuta est aetas media: lauda Deum. Deus mundi creator. officium Deo servire. aliquid vocis Graecae in Renascentia resurrexit, quae addidit: nosce naturam. officium leges quaerere. tam propulsa est cura ut nunc incipiat nova aetas media: nosce machinam, machinae servi. communio est inter medium aevum vetus et novum: hominis cultus minus valet. rei exteriori servitur: deo, machinae. aetas technologica non eget libris nisi vero de technica agantur. non eget eruditione nisi forte lucrum faciat. universae inventiones progressus vocantur. sed quid conferunt ad veritatem? quid ad vitam hominis intimi colendi? quorsum novitatum multitudo si tantum avertit ab universo mendacio? quo magis de computatro scit eo minus sese novit, homo ipse machina fit. quidnam quaero ego? mundum nolo sistere, mediocritatem nolo. inveniant quodcumque volunt. profecto nescio cur mirer. homo numquam cultus est. intuere quovis tempore magnam partem: servi debiles pauperes stulti vexati abusi delecti. hoc est pretium eruditionis paucorum. pretium inventionum technicarum. praemium est ignominia multorum. si hoc est mundus, o scelera, cur toleramus? quidni pugna incendio bello imposturam deleant? ars vera, o vera ars: abole genus humanum. ne salves qui tantum prosperat in aliis delendis. fortuna creatrix mundi decrevit: ne omnes simul gaudeant. vivat homo lupus, homo leo vinciat. quicumque pietatem colit, quicumque veritatem quaerit pereat. omnes tremant ut sciant: domina mundi sum, nec merito nec pulchritudine bonitate veritate cuivis faveo. hunc diligo, hunc odi. ego sum alpha et omega, ego principium et



8




finis. innocentem deleo, scelerum iuvo. imperium mihi est super omnia. si quis opponit, mortem consciscat. fuge mundum antequam eum tollam. – quid facias cum tanta inimica miseriam tuam tuorumque decernit? mehercule clamo, mi fili, clamo cui nil nisi vana vox clamandi est. omni die magna voce clamandum: audi, turba impostorum! excrementa mundi estis. falsa vestra vita est. mendacium vestrae cunae et arca. desinite mentiri. desinite vivere. desinite mori. nonne bonum ullum facietis praeter mediocritatem vestram, praeter vestram vitam erratam ignobilem damnatam? eheu, respondebunt: non, nihil faciemus. quoniam damnati sumus ad laborem dolorem mortem, quid iam a nobis tollendum est? quid veritatem quaerere? potius vivamus ut porci. unusquisque volvat in lama donec moriatur. vinciat profecto fortissimus porcus, devoret alios, quodcumque vult faciat: gaudeat rapiat pellat necet. quid est dignitas ubi fortuna omnia vastat? animalia sumus, agamus ut talia. violentiam novum gaudium vocemus. non egemus doctis libris, non carminibus pulchris nec bonis verbis. libidini servimus. volumus aurum. volumus crapulam. volumus oblivionem. momentum et frumentum. homo colendus tuus, hoc vera impostura, hoc mendacium, hoc somnium. – sic dicunt. nec modo mentiuntur. est enim veritas rerum ut esse debent et rerum ut sunt. sed non habemus speculum veritatis debitae. ista veritas quae modo est quia est, quod inanis fortuna decrevit, id est impostura, id non est veritas qua homo colendus eget. falsa veritas quae dignitatem necat. ubi dicimus veritatem quaerere, quaeremus speculum rectum ominum rerum quae nos doceant boni esse, nobiles generosi digni



9




vita in mundo veritate indigno. quam tristis, ars, tu es: ostendis veritatem quam ipsa nescis. speculum: desiderium melioris mundi. veritas quoque est: desiderium, etsi optimum, desideratum non facit verum. nostra misera quaestio veritatis est per se spes ut veritas ultima sit bona. ne sit merum fortunae imperium. transcendat. quid dico? quaestio veritatis ergo quaestio somniorum? de me loquar. oculos claudo qui per hortum ambulabam. speculum ultimum sit maius speculo torto mei, nam debilis sum fortitudinem quaerens, si non in me saltem foris. dubito. nonne speculi veritas vana spes? nonne sat est mundi speculum? nonne sat est aetatem mediam cum porcorum vita assumere? eheu, Plato, scivisse debebas: non exstat mundus ut speculum rerum optimarum inveniamus. primum est quaerendum an in hoc aut ullo mundo ulla res sit bona.


5. Vocamur ad imposturam creandam maiorem fortuna. ad vivendum quasi dei essemus. felix est porcorum vita, sine ratione nec mensione. nascuntur edunt moriuntur. ubi menti ratio est, ibi ordinis quaestio, deinde fallacia. ratio res significare potest, sed res non habent significationem antequam ratio velit. ratio nostrae mentis maior mundo est. sed non facit mundum tam magnum ac ipsa est. vide lanternam electriferam: lucem facit. fulgor multo superior est lanterna, sed modo lanterna dat lucem. mundus corpus caro – id est rustica lanterna. casu et fortuito rationis lucem dat, quae plangit: ototo totoi, eheu me miseram rationem. ego sum ordinis fons, sed non veni ex ordine. ubique



10




bona volo, voluntas non est veritas. ego sum chai finis, sed ex chao fio, ad chaos ibo. ordo quam gero transibit. ego sum vanum desiderium in absurdo universo. perturbationem rerum aeternam volo mea brevi luce vincere. o stellae, tam pulchra mea lux, tam bona, tam pura. sed mendacium. non est locus meae luci. bona voluntas fieri nequitur. opera mea modo imagines sunt. subito crepat lanterna et ubi sum, qui sum? umbra pulvis ventus. sane multa relinquo ad memoriam: opera spes sententias. sed quid sunt opera spes sententias? mendacium sunt. verum est quod numquam perit. quid est tandem verum? mors est vera. mutatio est vera. confusio. perturbatio. chaos. momentum est parva veritas. vita est momentum. memoria momentum est. ratio. ordo. opera. spes. pulcherrima lux. momentum temporis. veritas est crudelitas rerum. spes est mendacium. ars est imago falsa falsae veritatis. ars est desperatio ante veritatem inconcessam. ars. ars. quid est ars? nihil refert quid sit ars. ubi deest additus ad veritatem, vana sunt opera, vana ratio. veritas est quod nescis. ars est quod vis. quid velis autem ubi nihil scis? porcorum vitam? maiorum opus? sed cuius sententia fiunt porci, qua maiores? eheu me miseram rationem. sane lux sum. sed lux rationis non est lux veritatis. misereor lucis lanternae electriferae. si cogitaret, si rationem novisset etiam quaereret: cur facta sum tanta quaerens si tota mea luce nil invenire queo? quid orta sum intelligens ex obtusa lanterna? quid sum tam magnifica si et principium et finis mei sunt umbrae? – ita loquitur lux, ita plangit, nam fatum lucis est plangere. saltem consolatur mendacium quod mortui reliquerunt. sane consolatur, quia mendacium est. veritas est praeter solationem. sed vivimus. quoniam vocamur



11




ad imposturam ut teneamus vitam, artem ducamus. quid iam habemus? e bruta lanterna fit brevis lux. e porcis emergit margarita. si vita sine veritate fons est plangoris, plangamus bene, arte plangamus. id est, si liberi sumus. societas porcorum exsistit ne ars libera sit. conveniunt ad artem pro lucro et potestate capiendam. institutiones editores lectores critici praemia oriuntur. imaginem creant. vide mundum: nemo novit speculum rectae veritatis. omnes sumus impostores. impostores impostores fallunt. cui licet dicere qualis ars sit bona? quis decernat? qua auctoritate? nec multorum sententia valet in mundo sine veritate. quis dixit artem bonam artem bene censam? qua auctoritate artem foedam obscuram brutam voces malam? quis tandem significat quid foedum sit? simulationem noli augere. attamen quid miror? in impostorum mundo fortiores impostores vincunt. ad easdem voces inanes revertimur: scribe ita. sic facias. scribe ut dives ac celeber fias. place porcis. non, place paucis. place omnibus. place nemini. nosce te ipsum. nosce mercatum. nosce omnes. nosce nullos. quid magis? aliquando sat est. sola ars vera felicitatem ferret. ars nostra fert imposturam. sui ac nostri. speculum mundi. imaginem. veritatem falsam, si multum. ars abolenda est, vivat ars! volo artem quae damnet imposturam. denuntiet omnes. omnia. se ipsam. habemus annum Beethoven. mirifici hominis: primum porcis placuit, postea paucis. audi opera praematura: fortiores impostores placat. audi quod sequitur: mundum capit. en audi ultima: imposturam mundum artem repudiant. qui iam omnia assequitur facilius vanitatem videt. opus magnum nullam spem inanem de proprio mendacio habet. ille Beethoven, qui quamvis mundum ceperit numquam munus magistri capellae obtinuit, noverat: ars vera non placet. amor quod impostor sum.



Folium III









En Hexameter Barbarus



CONATVS HEXAMETRI DACTYLICI
LINGVIS MODERNIS RESTITVENDI






Hexameter dactylicus classicorum metrum epicum erat. Id nemo ignorat. Quod etiam post medium aevum pars scriptorum conata est hexametros scribere vernaculis sermonibus, hoc verum minus notum. Difficultas fere omnium gravissima est quod syllabae antiquae quantitas medio aevo ineunte amissa est. Non iam de longa aut brevi loquendum erat. Manebat tantum animadversio accentus levis aut magni. Renascentia tulit novam veteris metri curam: Cum renatum studium ac cupiditas rerum antiquarum florebant, aliae autem linguae momento augebantur – Itala, Theodisca, Francogallica. Quarum poetae interdum alias vias metricas perlustrabant, cum iam quidam sensus satietatis vernaculas traditiones circumplicaret. Quos rimae ac (hen)decasyllabi vel alexandrini taedebat, intuebantur tunc antiquas litteras ut fontem renovationis.

Res non mirifica, Itala est lingua qua primi ac plurimi instant hexametrorum conatus scribendorum. Latinitas per totum medium aevum usque ad XVIII saeculum culta est. Quaesitur quare, cum tantum studium antiquorum esset, hexameter non esset princeps versuum. Quod lingua non est propria non est argumentum. E saeculo XVI erant exempla et incepta Francogallice ac Theodisce, sermonibus non propioribus ad metrum classicum. Non est arguendum hexametrum non esse origine vernacula. Origo decassyllabi, qui post Aligherii opus poeticum triumphalem viam inventurus erat, etiam classica est. Amissa syllabarum quantitas non impedivit quin vetus forma restitueretur lingua vulgari ab accentu (uso classico: ictu) levi aut magno. Quantitativus pes paulatim accentualis factus est. Vetus dactylus: Longa cum duabus brevibus. Novus dactylus: Magna cum duabus levibus. Idem de trochaeo. Eodem modo hexameter tractari poterit, sed aliter accedit. Methodus ista in Italia numquam bene accepta fuit, quam illustramus poemate proprio (significatis primis ictibus):



1




Ora spetta infatti ai dispiaciuti bastardi
della immensa rovina mendicarvi briciole –
Sono adesso defunti i venerabili vecchi,
vivono i deliranti spettri del sogno funesto:
Mentre la lingua dei morti l’universo abbracciava,
oggi il piccolo profugo è maledetto dal prode.
Mentre allora cantavano i bardi gloria d’Apollo,
ora il bandito è signore di Roma e delle stelle.
Alzati, Roma dimenticata, contro di loro,
togli alle mane degli impostori la tua bandiera!
Eri impero e porto delle genti – ma l’ora
tradì la speme: Ora i destruttori pagliacci
       ridono quando offendono ovunque la vita innocente,
       quando in nome della storia uccidono il tempo.



Alighierius, qui linguam vulgarem gravitate classica ornabat et admirationem praecipue erga Virgilium colebat, istius metrum non importavit, quod metrum iam male intellegebatur.  Momentum autem optimum erat, multa fluctuabant, lingua nova nascebatur. Quod hexametri cuiusdam usus non surrexit in vatis mente impossibile est. De rationibus quibus Dantes metrum ac aemulationem vitavit modo coniectandum est. Prima fortasse pudor: Poeta cogitarit non decere linguam vulgarem tam clarum versum classicum aemulari. Secunda deinde metrica: Quod omnis versus longa syllaba incipit, idque in linguam vulgarem cum magna syllaba restituendum sit (in accentus methodo) profecto inusitatus modus canendi fuerit. Sed difficultatem facile erat circumire. Tertiam rationem gravissimam puto: Hexameter male accipit rimam externam. Quamquam antiqui hendecasyllabi non faciebant rimas, dulcedo vulgaris constitit in mixtura antiquae structurae atque novae rimae. Dum apud classicos erat figura minoris momenti, nunc universa ars poetica sub eius illecebra se habebat. Dolce stil novo erat tempus quo da Lentini genus sonetto fingebat. Non erat cogitandum carmen sine rima. Hendecasyllabus accepit et submissus est, verum hexameter longior est quam qui bene possit rimas adhibere. Tametsi carmen leoninum rimas internas inter hemistichia faciebat, usus vulgaris minori versui ac rimae externae favebat.



2




Post Alighierium, Petrarcam et alios, cum usus rimae multis poetis sensum satietatis daret, audacia maior facta est. Metrum antiquum paulatim denuo intellegebatur. Nonnulli cupiebant demonstrare linguam vulgarem eodem pondere ac classicam esse. Consilium erat hexametrum et alios usus importare. Anno 1441 Florentiae Certamen Coronarium factum est poeticum de amicitia, quo primum poetae et humanistae, praecipue Leo Baptista Albertus (1404-1472), conati sunt hexametros componere. Ex eo usque ad saeculum XIX Italia non desinit variis modis hexametrum experiri. Iam saeculo XVI Claudio Tolomei (1492-1556) edidit Versi, et regole de la nuoua poesia toscana cum primo conatu prosodiae Italicae secundum antiquam demonstrandae, quam poeta putabat rursus ex obscuro repperisse.1 Regulas explicabat et illustrabat qualis syllaba quando longa vel brevis sit. Res momentum quoddam habuit, sed proximo saeculo ineunte regulae, quae iam parum satis erant, eo minus eruditos persuadebant. Nec meliorem exitum habuerat Ioannes Georgius Trissinus, qui hexametrum hendecasyllabo sine rima aemulabatur.

Res iam valde difficilis. Tempore Renascentiae quamquam Latinitas magnopere colebatur lingua vulgaris tamen maturuerat neque iam acceptrix novorum erat. Dum antea rima sola canendo valebat, nunc et rima et decasyllabus et ultro sonetto facta sunt formae ac genera fixa. Ubique Europae litterae motae sunt Italica ebrietate. In Anglia Shakespeare sonetti scribebat. Decasyllabi in Hispania abhibebantur. Idem de Francogallia etsi deinde versus alexandrinus valuit. Rima in cunctis linguis vulgaribus versum dictabat. Haec omnia institutiones linguae Italicae facta erant, orta omnino cum lingua, ipsa ultra Italiam culta, eruditionis signum. Nam quamvis non haberet ut Latina grave momentum politicum, aemulabatur in omnibus cultus rebus imaginem linguae rationis quae manabat e Latinitate. Certamen cultus cum lingua classica faciebat. Sed per ironiam cum quidem res classicas veneraretur non erat prompta tamen ad metrum, nova genera, litteraria tropaea Alighierii et Petrarcae pro hexametris remittenda. Concursus cum Latinitate inter superbiam et aestimationem magnum lumen linguae Italicae attulit, quod extra Alpes nonnullas aulas illustrabat.



3


1. conf. Pettinari, Daniele: Per una rilettura dei Versi et regole de la nuova poesia toscana (Blado, 1539): questioni ecdotiche, metriche e storico-letterarie, thesis doctoralis, Roma 2012, p. 44 et s., 75 et ss.


Difficultatibus inspectis, Gabriello Chiabrera (1552-1638) iter illius Trissini perrexit versoque hendecasyllabo sine rima usus est ad hexametrum reddendum. Miraculum fecit, nam versus qui primum reprobatus fuit ut nimie vulgaris ac mediocris nunc laudatus est, si non ut reditio ad hexametrum utique ut instrumentum felix. Profecto scholam fecit: Usque ad saeculum XVIII poetarum copia semitam Chiabrerae, viam “endecasillabo sciolto” secuta est. Ita manifestum est ingenium illius poetae qui tam multa movit etiam in narratione heroica. Ab antiquis inspiratus, Chiabrera creavit monumentum vulgaris linguae quod magnam laudem et meretur et vero accepit. Attamen quod attinet ad hexametrum proprium restituendum methodus minime audax est, ita ut parum mereatur nomen aemulationis, etsi suo modo pulchra sit. Quaerit enim spiritum hexametri sed formam ne conatur quidem11 assequi.

Dum pudor dubium superbia impediebant hexametri restitutionem in Italia, venturus erat animus melior e Francogallia, ubi Jean-Antoine de Baïf (1532-1589) poeta consilium audacius coquebat: Vocales Francogallicas divisit in tria genera – breves longas communes – ad prosodiam quantitativam efficiendam. Non modo principia, sed etiam exempla scripsit, e quibus superest grata etsi parum nota carminum copia. Pater legatus regis apud Venetias fuerat qui filio quam optimam de antiquis educationem praebebat. In patriam reversus sodalis gregis La Pléiade fuit quamquam numquam eadem fama ac amicus Ronsardius fructus est, qui Ronsard ei metrum vulgare docuit dum Baïf illo metrum antiquum. Nihilominus apud amicorum cohortem regis Karoli IX scripsit et sub euis patrocinio primam Academiam litterariam condidit, id est antequam orta esset hodierna Academia Francogallica. Patronatui Baïf debet publicationem nonnullorum operum. Anthologia Étrennes (1574) regi profert fructum multorum conatuum ad versus antiquos in linguam vulgarem restituendos: Oritur genus quod poeta vers mesuré, versum metitum vocat. Poema «Au Roi» Karolo IX explicat usum causam finem huius versus, et utile est parvam paraphrasin Latinam aliquarum partium facere, ut poeta ipse loquatur:



4




«Iam nolo communes sequi, sed animo libero novam semitam facio ut surgam ultra terram, ut novus compositor linguam novam gallicam ad canticum modicum promptam reddam. Iam nihil de rimae vetere ioco exspecto ibi reddens.  Gothismum enim abicio, modos veterum Graecorum Latinorumque accipio, parvula cantica hodie relinquo. Nolo, Domine, rimae scripta subvertere, tam multi iocosi animi milia dulcium canticorum condentes iam illam honorarunt, qui leguntur, amantur et vivent. Sed inter illos si pulcherrimus flos ut Peletier Tyardiusque, Ronsard ac du Bellay omnino voluerunt ut lingua Graeco Latinoque bonae aetatis modo suos versus metiretur,  quid mali feci? Quid mali, si consilium accipiens ut horum cupiditates ac desideria iustissima efficerem mihi animum addens ipse decrevi, Domine (qui ego non ultimus sum in rimas faciendo sed annis iunior), versus metitos proferre? Cantu dulces erunt etiam cui parum amarit, et dulces pronuntiatu cum aures purificatae dignitatem intellexerint metri» (excerpta ex Au Roi, Étrennes, 1574).

Sed melius est ut poeta sua lingua loquatur, non modo quia scripserit ad metricam illustrandam (quam mox attentius considerabimus), sed etiam ut primum audiamus musicam originalis versus iam praeter omnem metricam curam, quod primam lectionem saepe meliorem facit:

« Plus le commun ensuivre ne puis : mais libre de l’esprit / Autre nouveau sentier je me fais, par où puisse me hausser / Hors de la terre : et nouveau composeur duire le Français / Aux chansons mesurées. Il ne faut plus m’espérer en vain / Au vieil jeu de la rime ravoir.  (...) / Donc le gothisme je laisse, et je prends les erres de ces vieux / Grecs et latins : et toute autre fadaise j’abandonne aujourd’hui. (...) / Moi, Sire, point je ne veux les écrits de la rime subvertir, / Trop de gaillards esprits écrivant mille gentilles chansons  / L’ont honorée ci devant, qui se lisent et prisent et vivront : (...) / Mais si la fleur d’entre eux Peletier et Tyard, et si Ronsard, / Voire du Bellay même ont tous souhaité, que le français / Sût mesurer ses vers à la grecque et latine du bon temps, / Qu’ai-je méfait ? Si prenant leur conseil, ains pour accomplir / Leurs très justes souhaits et désirs, courageux je m’enhardis, / (Moi qui ne suis dernier entre eux à la rime, de leur temps / Mais plus jeune des ans) sous vous courageux je m’enhardis, / Sire, amener les vers mesurés ? Ils plaisent à chanter, / Même à ceux qui ne les aiment pas : et plairont à prononcer, / Quand les oreilles polies la valeur des nombres connaîtront. »



5




Cecinit vates. Concursus quem Italica vulgaris cum Latinitate faciebat, Francogallica lingua faciebat cum Latina et Italica. Rationes non erant eaedem. Italia consistebat in multis rebus publicis. Studium eruditorum non erat linguam nationis, sed rationis efficere Latinae comparabilem. Francogallia autem res publica centralis, ubi post tempus Francisci I reges timebant ne momentum Italicae linguae horum politicam auctoritatem minueret resque publica cliens Italiae fieret. Studium enim politicum erat ad sensui superbiae favendum apud regni eruditos erga linguam vulgarem. Opus non sine fructu mansit, nam per totum saeculum XVI poetae aulici classicos imitantes vulgarem Francogallicam excolebant laudabant defendebant. In linguam nationis mutanda erat imagoque eruditionis addenda. Id maxime «Pleiadis» poetae facere valuerunt tamquam satellites linguae: Ronsard pulcherrima atque aestimata carmina scribebat, du Bellay eloquentia verba pro vulgaris usu proferebat – et Baïf offerebat versus antiquo modo metitos. Opus enim finale ostendit programma politicum in quo Latinitas non est finis sed tantummodo instrumentum. Lingua nationis debet fieri tam clara ac Graeca et Latina, quod secundum du Bellay evenit in antiquis aemulandis potius quam in horum lingua scribendo vel scripta in vulgarem interpretando. Locus bene aperit consilium Pleiadis ubi quomodo, quaerit, Romani Latinitatem locupletarunt si Graecos parum interpretati sunt? Imitati, respondet, sunt optimos oratores et poetas. Nam si Cicero et Virgilius, ait, Graecos modo interpretati essent, Latinitas paupera mansisset, qua de causa poetae Novae Galliae similiter facere debeant:



6




« Si les Romains (dira quelqu’un) n’ont vaqué à ce labeur de traduction, par quels moyens donc ont-ils pu ainsi enrichir leur langue, voire jusques à l’égaler quasi à la grecque ? Imitant les meilleurs auteurs grecs, se transformant en eux, les dévorant ; et, après les avoir bien digérés, les convertissant en sang et nourriture : se proposant, chacun selon son naturel et l’argument qu’il voulait élire, le meilleur auteur, dont ils observaient diligemment toutes les plus rares et exquises vertus, et icelles comme greffes, ainsi que j’ai dit devant, entaient et appliquaient à leur langue (...). Je vous demande donc vous autres, qui ne vous employez qu’aux translations, si ces tant fameux auteurs [Cicero, Virgilius et al.] se fussent amusés à traduire, eussent-ils élevé leur langue à l’excellence et hauteur où nous la voyons maintenant ? Ne pensez donc, quelque diligence et industrie que vous puissiez mettre en cet endroit, faire tant que notre langue, encore rampante à terre, puisse hausser la tête et s’élever sur pieds » (Défense et illustration de la langue française, Joachim de Bellay, 1549, Liber I, Caput VII).

Vulgari Gallica Baïf scripsit et cecinit. Verbum “canere” non est figura rhetorica, nam poeta scilicet componebat ut versus canerentur. Claude Le Jeune (1530-1600) musicus illius aetatis praeclarus usus est Baïfii texto ad pulchram copiam canticorum, magnam partem contrapunctos, componendam. Quod genus etiam post decennia musicam in Gallofrancia movebat. Novabant et Antonius Baïf et Claudius Iuvenis suo modo traditionem classicam qua hexametri et alii versus quantitativi voce instrumentisque canebantur. Non alia causa poeta condiderat Academiam Poesis et Musicae. Tempore belli intestini religiosi (ad memoriam Bartholomei occisiones anno 1572 voces), tempore quo prohibebatur libros sacros in linguam Gallicam vertere ad usum ecclesiasticum, Baïf catholicus vir audacem interpretationem multorum psalmorum scripsit – ut canerentur, ut quodam modo vetus usus musicae atque poesis restitueretur. Claudius Iuvenis musicus protestans iuvit.



7




Difficultas erat orthographia: Poeta iudicio phonetico divisit vocales in decem, sed graphia modo quinque offerebat. Secundum Baïf non valebat ut debebat varietatem phoneticam reddere. Ergo litteras novas inveniebat, id est pro quoque phonemate unam. Renascentia profecto et novum studium veteris animi etiam nocuerunt linguam vulgarem. Eruditi non satis etymologiae docti vel superbia moti mutabant graphiam verborum qui post saecula ab origine classica sese removerant. Ita scribebant « cler, per, povre » formas vulgares diutius finctas repente « clair, pair, pauvre », formas novas artificiosas, ut magis similia Latinitatis viderentur « clarus, par, pauper ». Qua de causa lingua Francogallica etiam nunc magnum detrimentum capit. Baïf sino dubio res animadvertit. Utrum cuperet cum litteris inventis omnem orthographiam novare an tantum novum usum poeticum ostendere, difficile dictu. Res certa est quod antea et postea numquam lingua Gallica tam audax inceptum graphicum novit. Ad rem illustrandam consideremus carminis «Phocylide» ex anthologia Étrennes commoventem locum infra, interpretationem vel potius inspirationem de cantu antiquo diu Phokylidei Mileti tributo. Nota bene poetam eiusdem Michaelis Montani generationis iam primas voces generis offerre quod postea Gallofrancicum moralismum factum est (v. 17-37):



8




Au souffreteux pleine main t’en iras l’aumone délivrer.
Chez toi les délogés logeras, et l’aveugle tu mèneras.
Les mariniers périllés soigneras. Nulle mer, nulle sûreté.
Baille la main à qui choit : et relève si peux l’homme ébranlé.
Pour tous court le malheur : la vie est roue : l’heur non arrêté.
Si la richesse tu as, du secours aux pauvres élargis :
Aux souffreteux fais-part des biens que tu as de ce bon Dieu.
Soit tout le vivre commun : et d’accord toute chose, si l’on peut.
Pour ta défense l’épée, non pour faire meurtre tu ceindras :
Oh que jamais tu n’en eusses besoin, ni à tort ni selon droit.
Bien que tu tues ton même ennemi, tu ne laisses d’offenser.
Car le tuant tu te souilles ta main. Tout meurtre tu fuiras,
Soit par toi que le fasses, ou soit que le fasses par autrui.
Nul meurtrier ne le peut échapper. Les justes Érinyes,
Tant tant vont talonnant le méchant qu’il paie le forfait.
Au champ proche du tien ne touchant, n’outrepasse le confin.
C’est belle chose mesure en tout : démesure ne vaut rien.
Garde de faire dommage au fruit de la terre comme il croît.
Faut comme des citoyens honorer les pauvres étrangers :
Car pauvreté nous peut quelquefois tous écarter en exil :
Et nulle terre aux humains pour ferme manoir ne demeurera.



9




Hexametros legisti, sed poeta aliae graphiae studentem aliter scripsit. Non est tempus systema Baïfii explicare,2 verum de vocalibus pauca dicatur: Breves sunt e E [ ± ə ] et o O [ ± o, ɔ ]. Longae sunt è È [ ± ɛ, e], ô Ô [ ± o, ɔ ] et ö Ö [ ± ø ]. Communes sunt reliquae: a A [a], é É [ ± e, ɛ ], i I [ i, j ], u U [ y, ɥ ], ù Ù [ u ].


Ôs sùfretös pléne méin t'an iras l'ômône délivrér.
Çés tø lès délojés lojeras, é l'avögle tu manras.
Lès mariniérs péri£és soñeras. nule mèr, nule surté.
Ba££e la méin aã ki çèt : é relève si pös l'om' ébranlé.
Pùr tùs kùrt le malör : la vìî èt rù' : l'ör non arèté.
Sìý la riçésse tu as, du sekùrs ôs pôvrez élarji :
Ôs sùfretös fè-part dès biéns ke tu as de se bon Diö.
Søt tùle vivre komun : é d'akord tùte çôze, si lon pöt.
Pùr ta défanse l'épé', non pùr fére mörtre tu séindras :
Ô ke jamès tu n'an usses bezûiñ, ni a tôrt ni selon drøt.
Bién ke tu tu^s ton mèm' anemìþ, tu ne lèsses d'ofansér.
Kar le tuant tu te sù££es ta méin. Tùt mörtre tu fuiras,
Søt par tø ke le fassez, ù søt ke le fasses par ôtrui.
Nul mörtriér ne le pöt éçapér. Lès justez Érinnìîs,
Tanttant vont talonant le méçant k'il pèieæ le forfèt.
Ô çam prôçe du tién ne tùçant, n'ùtrepasse le konfin.
S'èt béle çôze mezuÿr' an tùt : démezure ne vôt rién.
Garde de fère domaj' ô fruit de la tèrre kom' il krøt.
Fôt kome dès sitoiéns onorér lès pôvrez étranjiérs :
Kar povreté nùs pöt kékeføs tùz ékartér an égzil :
É nule tèrr' oz uméins pùr fèrme manør ne demùrra.



10


2. plura de modo Baïfii metrico apud Bettens, Olivier: Jean-Antoine de Baïf (1532-1589), Œuvres en vers mesurés, Introduction (https://virga.org/baif/index.php?item=98), 2008, cap. Le Système Graphique de Baïf.


Quod systema melius illustrat rationem longarum cum brevibus3 (longis significatis pedibusque seiunctis):


Ôs sùfre¦tös pléne¦ méin t'an i¦ras l'ô¦ne dé¦livrér.
Çés ¦ lès délo¦jés loje¦ras, é l'a¦gle tu¦ manras.
Lès mari¦niérs péri¦£és soñe¦ras. nule¦ mèr, nule¦ sur.
Ba££e la¦ méin aã ki¦ çèt : é re¦ve si¦ pös l'om' é¦bran.
Pùr tùs¦ kùrt le ma¦lör : la vìî¦ èt rù'¦ : l'ör non a¦.
Sìý la ri¦çésse tu¦ as, du se¦kùrs ôs¦ vrez é¦larji :
Ôs sùfre¦tös ¦-part dès¦ biéns ke tu¦ as de se¦ bon Diö.
Søt tùle¦ vivre ko¦mun : é d'a¦kord tùte¦ çôze, si¦ lon pöt.
Pùr ta dé¦fanse l'é¦pé', non¦ pùr fére¦ mörtre tu¦ séindras :
Ô ke ja¦mès tu n'an¦ usses be¦zûiñ, ni a¦ tôrt ni se¦lon drøt.



Proximum munus attulit non Italia, sed Suecia. Saeculo XVII eruditi illius civitatis similari modo ac in Gallofrancia studebant linguam nationis fingere, dignam gloria quam Suecia tunc valens regnum adipiscebatur. Primus scripsit Georgius Stiernhielm, etiam pater poesis suecicae vocatus. Qui anno 1658 epos Herculem protulit liberiore modo quam Baïfii. Hexametros composuit in reddendo magnas ac leves pro longis ac brevibus, i.e. accentum pro quantitate. Vati sors alia fuit. Nam dum Baïf etsi notus et aestimatus nullum artis successorem dignum dictu habuit, Stiernhielm consuetudinem condidit quae usque ad saeculi XX principium culta est. Licet de schola loqui. Momentum non parvum habuerunt saeculo XIX scripta Isaiae Tegnér, praecipue carmen Frithiofii epos. Quod memorabile est praesertim quia romantico tempore poetae vulgarem nationem contra rationem classicam et eius Latinitatem extollebant. Semitam Stiernhielmii secuturus, Tegnér audacem mixturam romantici thematis atque classicae formae proferet. Sed incipit Georgii Stiernhielm epos:



11


3. plena enarratio metrica apud Bettens: Poème d’Enseignements de Phocylides (https://virga.org/baif/index.php?item=185&metrique=1), 2008.


Hercules arla stod vpp, en morgon, i första sin vngdom,
Fuller af ångst, och twijk, huru han sitt lefwerne böria
Skulle, dåraf han Prijs kunde winna, medh tijden, och Ähra.
I thet han altså går vti tankar, och högste bekymber;
Trippar ett artigt Wijf, doch lätt af later, och anseend,
Til honom an; blomerad i margfals-färgade kläder;
Glimmand' i Pärlor, och Gull; och gnistrand' i dyrbare Stenar;
Skön aff Anlete; men (som syntes) sminkad, och färgad;
Som een drijwa sniö-hwijt, medh rosen-färgade kinner;
Käck-ögd, diärf vtaf upsyn; af huld war hon fyllig och frodig
Gull-gåhl-blänkiandes håår, bekrönt medh Roser i Pärlor.



Similiter de Tegnérii carmine Frithiofs saga (III, 35-39):


Tyst satt lyssnande lag, och dess blickar hängde vid gubbens
läppar, som bi’t vid sin ros; men skalden tänkte på Brage,
när med sitt silfverskägg och med runor på tungan han sitter
under den lumimiga bok och förtäljer en saga vid Mimers
evigt sorlande våg, han själv en levande saga.



12




Sic tempus octaginta annorum duas vias ad restituendos hexametros invenit, quantitativam et accentualem. Magna autem disputatio, certamen, acer duarum concursus evenit saeculo XVIII in Germania. Altero in latere pars eruditorum confirmabat gravem scholam Martini Opitz barocam affirmantem non aptam esse linguam Theodiscam ad pedes metrumque antiquum accipienda, in altero tamen novi eruditi contrarium probare certabant. Apparuit tunc Amadei Klopstock carmen Messias, opus praestanti ingenio: Viginti cantus de Christi temporibus ac passione fere 20.000 hexametrorum ostendunt. Poetae magnam famam attulerunt et critici omnis opinionis vocem extulerunt. Nam Klopstock methodum accentualem optaverat. Academici eruditi studiosi ubique Germaniae vituperarunt conatum genusque hexametri falsum – quod non erat quantitativum. Sed non impedierunt quin operis fama die post diem augeret, quod canit (Cantus IX, 08-22):


O Du, welchen der Name nicht nennt, der Gedanke nicht denket,
Erster! Zu ihm erhub ich mich, wollte von Antlitz zu Antlitz
Schaun, der Gericht hielt, schaun den Unausgesöhnten im Dunkeln,
In der furchtbaren Herrlichkeit, Gott! Ich kam an die Sonnen;
Und die dämmerten! kam zu des Himmels Pole; da rangen
Trübe Schimmer mit Nächten! Ich ging zu dem Throne; da wurd’ es
Dunkler um mich, und nun noch dunkler, und nun ... Doch ich suche
Namen und finde sie nicht, wie es um den Unendlichen Nacht war!
Keine Namen dem Schauer, der von dem Unendlichen ausging!
Und ich stand, und ich hörte von fern die Ströme der Hölle
Rauschen unter der tiefen verstummenden Schöpfung. Ich schwebte
Langsam weiter. Da rufte der erste der Todesengel
Gegen mich her: ›Weß Schweben ist dieses Endlichen Schweben?‹
Und ich bebte zurück, sank auf mein Angesicht nieder,
Betet’ ihn an und verstummt’ und betet’ ihn an, der Gericht hielt.



13




Klopstock vituperatus est a multis. Qui negabant versum verum proprium generosum hexametrum esse. Anno 1781 apparuit Ioannis Voss interpretatio Odysseae. Quae meliorem methodum praebere studebat sed non valuit versum stricto sensu quantitativum producere. Nihilominus Vossii versus monumentum litterarium ad lucem duxit quod posteriores aetates non parum movit. Dum saeculo XIX ineunte Klopstockii opus magnam aestimationis partem amisit, Vossii versus etiam semper micabant, lucebant, valde laudabantur. Profecto non parvus labor est certare Homerum suo proprio versu interpretari. Sed interpres commodum habet quod iam famosa ac praeclara ubique amata interpretatur, dum poeta novum carmen creans maiorem resistentiam publicamque animositatem patitur, praecipue cum mos est antiqua quieta non movere. Antequam de praestantia omnino loquamur, unum oportet cognoscere: Klopstock victima et pudoris et praeiudicii. Pudoris cuiusdam nimii impedientis quin poetae antiquum metrum aemulari conarentur, et praeiudicii contra “audaciam” cupiendi. Klopstockii munus, etsi non tam aestimatum quam Vossii, maiorem motum habuit.

Disputabant quoque an spondeus transferri possit. Klopstock negabat, cuius versus modo dactylos et pro spondeis trochaeos ostendebat. Voss autem vehementer defendebat spondei restitutionem, quam singulari modo conabatur. Sciebat enim: In pede duabus longis tamquam «Sturm-flut» secunda syllaba levius quam prima sonat, qua de causa ipse pes profecto ut trochaeus sonat. Propterea spondeum ita finxit ut prima syllaba in levis positione appareret, secunda in magna. Sic divisit spondeum in duos pedes, primam partem, quae magna est, in levis positione, secundam autem, quae est levis, in magnae. Consilium erat effectum atque accentum trochaei minuere. Vocavit spondeum ita distributum «spondeum tractum» (geschleiften Spondeus), quo utebatur ad varietatem addendam dactylo et trochaeo. Ex Iliade pulchre interpretata libenter legimus (ex Iliade, Cantus IV, 422-432, spondeo tracto significato):

   

14




Wie wenn die¦ Meeres¦flut zum¦ hallenden¦ Felsenge¦stad her
Wog an Woge sich stürzt, vom Zephyros aufgewühlet
(Weit auf der Höhe zuerst erhebt sie sich; aber anjetzo,
Laut am Lande zerplatzt, erdonnert sie, und um den Vorstrand
Hänget sie krumm aufbrandend und speit von ferne den Salzschaum):
Also zogen gedrängt die Danaer, Haufen an Haufen,
Rastlos her in die Schlacht. Es gebot den Seinen ein jeder
Völker¦fürst; still¦gingen die¦ anderen. Keiner gedächt auch,
Solch ein großes Gefolg hab einen Laut in den Busen:
Ehrfurchtsvoll verstummend den Königen; jegliche Heerschar
Hell von buntem Geschmeid, in welches gehüllt sie einherzog.



Hunc usum Voss putabat figuram extrema elegantia. Non fuit autem iudicium magnae poetarum atque eruditorum partis. Increparunt longam longarum ordinem versus accentum taediosum monotonum fastidiosum facere. Profecto Voss spondeo tracto non abusus est, sed consilium suum, quamquam in principio aestimatum, non est factum res consueta. Dum ingeniosi ut Fredericus Schlegel semitam sequebantur, praeclari poetae Schiller et Goethe genus Klopstockii alterum optarunt, qui spondeum tractum raro adhibuerunt. Hexametri fortunam in lingua Theodisca scilicet Goethe sanxit anno 1797 cum carmine Hermanus et Dorothea. Qui poeta modum Klopstock adhibens istius opus superavit. Dum Messias carmen post aliqua decennia obsoletum aestimabatur, Goethii idyllium epicum per totum saeculum XIX aestimatum fuit, interdum ut scholarum lectio. Etiam adhuc faventi iudicio critico afficitur. Felicissimus inter omnes conatus in lingua Theodisca manet, qui incipit:



15




Hab’ ich den Markt und die Straßen doch nie so einsam gesehen!
Ist doch die Stadt wie gekehrt! wie ausgestorben! Nicht funfzig,
Däucht mir, blieben zurück, von allen unsern Bewohnern.
Was die Neugier nicht thut! So rennt und läuft nun ein jeder,
Um den traurigen Zug der armen Vertriebnen zu sehen.
Bis zum Dammweg, welchen sie ziehn, ist’s immer ein Stündchen,
Und da läuft man hinab, im heißen Staube des Mittags.
Möcht’ ich mich doch nicht rühren vom Platz, um zu sehen das Elend
Guter fliehender Menschen, die nun, mit geretteter Habe,
Leider, das überrheinische Land, das schöne, verlassend,
Zu uns herüber kommen, und durch den glücklichen Winkel
Dieses fruchtbaren Thals und seiner Krümmungen wandern.



Germani studentes res antiquas restituere fingebant linguam non nationis sed rationis cultus artis eruditionis, filii qui erant Illuminismi et Aetatis Excultae. Cum incepit saeculo XIX nationalismus aetasque romantica, poetae conabantur linguas tamquam nationis appendicem fingere. Quod evenit in Italica. Ante risorgimento, quamquam Italia non existebat ut una res publica, per motum ac lucem linguae Italicae Italia ubique Europae aderat. Renascentia perdurante exspectare licebat maximam hexametri metrorumque antiquorum restitutionem quandam. Quae modo parva fuit. Cum quidem saeculo XVII lingua cumulum gloriae acceperit saeculoque XVIII autem iam momentum amitteret, exspectandum erat nationalismum, risorgimento saeculi XIX animos occupantem fatum istius linguae sancturum esse, quae de dignitate linguae rationis artiumque universalium decideret ad condicionem linguae nationis, regionis, paucorum linguae segregatae. Sed aliter res evenerunt: Giosuè Carducci edidit in opere Odi Barbare (1877) inter alia novantem conatum.4 Non aemulabatur quantitatem antiquam tamquam Baïf neque arsem ab accentu restituebat tamquam Klopstock. Aemulatus est rhythmum antiquum fortuitum. Copulavit enim duos versus Italicos vulgares in unum qui hexametrum fierent.  Exitus fuit versus cinque, sex vel septem arsibus ac rhythmo non deliberato in primis quattuor pedibus ut apud antiquos mos erat. Modo finis versus firmem dactylum diaeresis bucolicae ostendebat tántata tánta. Magna pars versuum infra, Una Sera di San Pietro, incipit cum heptasyllabo gravi tribus vel duabus arsibus, quos dactyli sequuntur (significatis heptasyllabis gravibus):

 

16


4. plura de hexametris barbaris apud Saavedra Molina, Julio: Los hexámetros castellanos y en particular los de Rubén Darío, Santiago de Chile 1935, p. 61 et ss (duplicatio in linea).


Ricórdo. Fúlvo il sóle | tra i rossi vapori e le nubi
cálde al máre scendéva, | come un grande clipeo di rame
che in barbariche pugne | corusca ondeggiando, poi cade.
Castiglioncello in alto | fra mucchi di querce ridea
da le vetrate un folle | vermiglio sogghigno di fata.
Ma io languido e triste | (da poco avea scosso la febbre
maremmana, ed i nervi pesavanmi come di piombo)
guardáva a la finéstra. | Le rondini rapide i voli
sghembi tessevano e ritessevano intorno le gronde,
e le pássere brúne | strepíano al vespro maligno.
Brevi d’entro la macchia | svariavano il piano ed i colli
rasi a metà da la falce, | in parte ancor mobili e biondi.
Via per i solchi grigi le stoppie fumavano accese:
or sí or no veniva | su per le aure umide il canto
de’ mietitori, lungo, lontano, piangevole, stanco:
grave l’afa stringeva | l’aer, la marina, le piante.
Io levai gli occhi al sole ― O lume superbo del mondo,
tu su la vita guardi | com’ebro ciclope da l’alto! —
Gracchiarono i pavoni | schernendomi tra i melograni,
e un vipistrello sperso | passommi radendo su ’l capo.



In linguis Hispanicis, Castellane scripsit Esteban Manuel de Villegas anno 1617 Egloga, conatum quantitativum valde imperfectum. Saeculo XIX, Salvador Rueda et praecipue José Eusebio Caro, ambo Columbiani, modum Klopstock experti sunt. Saeculo XX Rubén Darío praeclarus e Nicaragua mixta experimenta composuit. Nemo superavit magistros “scholarum” quantitativae, accentualis vel rhythmicae, nullum opus magnum ex illorum labore ortum. Lusitanice saeculo XX Magalhães de Azeredo, Brasiliensis, parum meliora creavit. Eustácio de Sales hodiernus poeta conatur quoque modum Klopstock ac mixtum colere, sed nunc citius est quam qui notissimus sit et aestimari possit versus praestantia.



17




Anglice quoque successio eventuum digna memoratu: Iam saeculo XVI Gabriel Harvey versus quantitativos experiebatur, quem alii valde reprobarunt dum alii secuti sunt. Pergebat eo modo iter quod Baïf et quidam Itali faciebant. Omnibus sententia erat etiam linguas modernas syllabas longas et breves habere. Officium poetae sit modo istas illasque recte significare. An verum dixerint non iudicabo, dicendum tantummodo est sententiam non fecisse consensum. Dum autem fama Klopstockii crescebat, erant qui Germaniam visitantes novum modum invenirent et in Angliam ferrent. Id fecerunt clarissimi ut William Taylor, Colleridge et Wordsworth. Postea per totum seaculum XIX magnum studium erga hexametrum fuit, differentibus eruditis contraria affirmantibus, aliis linguam ad hexametrum idoneam esse, aliis parum. Matthew Arnold theoricus magna fama multa scribebat, Tennyson poeta laureatus audaces versus proferebat. Charles Kingsley edidit anno 1858 Andromeda, bene acceptum, quod nonnulli putarunt optimum hexametrum Anglicum. Sed celeberrimum opus et a turba quoque celebratum edidit anno 1847 Longfellow Americanus modum Klopstock sequens: Evangeline epos de Acadianorum expulsione. Multi increparunt quod rhythmus poematis saepe anapaestum potius quam dactylum det, ita ut sonet suavius quam oporteat.  Sed amor turbae non fortuitus est et probat: Eloquentia plus valet quam machina metrica. Sic adducit Longfellow imperfectum sed omnium felicissimum hexametrum Anglicum. Legamus excerptum:



18




So came the autumn, and passed, and the winter, – yet Gabriel came not;
Blossomed the opening spring, and the notes of the robin and bluebird
Sounded sweet upon wold and in wood, yet Gabriel came not.
But on the breath of the summer winds a rumor was wafted
Sweeter than song of bird, or hue or odor of blossom.
Far to the north and east, it said, in the Michigan forests,
Gabriel had his lodge by the banks of the Saginaw River,
And, with returning guides, that sought the lakes of St. Lawrence,
Saying a sad farewell, Evangeline went from the Mission.
When over weary ways, by long and perilous marches,
She had attained at length the depths of the Michigan forests,
Found she the hunter's lodge deserted and fallen to ruin!

Thus did the long sad years glide on, and in seasons and places
Divers and distant far was seen the wandering maiden; –
Now in the Tents of Grace of the meek Moravian Missions,
Now in the noisy camps and the battle-fields of the army,
Now in secluded hamlets, in towns and populous cities.
Like a phantom she came, and passed away unremembered.
Fair was she and young, when in hope began the long journey;
Faded was she and old, when in disappointment it ended.
Each succeeding year stole something away from her beauty,
Leaving behind it, broader and deeper, the gloom and the shadow.
Then there appeared and spread faint streaks of gray o’er her forehead,
Dawn of another life, that broke o’er her earthy horizon,
As in the eastern sky the first faint streaks of the morning.



19




Machina illius Charles Kingsley alia est. Longfellow sequitur Klopstock et adhibet trochaeum potius quam spondeum. Sed linguae Anglicae multa verba unius syllabae longa sunt, quae inter duas arses adhibita effectum quendam spondei dant. Qui effectus exstat apud Longfellow, sed apud Kingsley tam copiose quaeritur ut raro trochaeum invenias. Unum incommodum est quod interdum monosyllaba longa in thesi dactylica reperiuntur, quod dactylum vel longius facit. Multi erant qui propter copiam monosyllabarum non putarent linguam Anglicam ad hexametrum idoneam. Sed exempla extantia non sunt tam mala quam fama. Legamus locum ex Kingslii Andromeda (significatis effectibus spondei):



Whelming the dwellings of men, and the toils of the ¦slow-footed¦ oxen,
Drowning the barley and flax, and the ¦hard-earned¦ gold of the harvest,
Up to the ¦hillside¦ vines, and the pastures skirting the woodland,
Inland the ¦floods came¦ yearly; and after the waters a monster,
Bred of the slime, like the worms which are bred from the slime of the Nilebank,
Shapeless, a terror to see; and by ¦night it swam¦out to the seaward,
Daily returning to feed with the dawn, and devoured of the fairest,
Cattle, and children, and maids, till the terrified ¦people fled¦ inland.



20




Post primum bellum mundanum cura ac studium erga hexametrum in linguis hodiernis se minuerunt. Quaerendum nobis sit quare conatus restituendi versus in vulgus ignoti mansuerint. Quasdam rationes habere puto: Primum, magna pars conatuum poemata demonstrativa confecit, quorum cura hexametri demonstrandi maior erat quam debebat. Bonum poema non est demonstrativum sed eloquens, recte in animum loquens, argumentum quoque cohaerens proponens rhetorica machina ubi licuit modice temperatum. Cura demonstrativa nimis conspicua erat. Deinde poetae scribebant in circulis eruditorum clausis, ubi saepius cura cathedraria amittebat sensum dulcedinis ac simplicitatis. Sic versus nil dicebat ad vulgus, non habebat certare cum elegantia illius dolce stil nuovo in Italia vel alexandrini in Francogallia. Res communis in verso demonstrativo: Verba invenies quae modo adhibentur ad locos metricos complendos, praecipue adiectiva. Error magnus fuit credere unum hexametrum validum Latinum, linguas modernas torquendas esse ad prosodiam Latinam accipiendam. Error magnus, nam si una bona prosodia Latina est, melius est hexametrum Latine scribere. Sed contra, argumentum primum debebat esse omnem linguam prosodiam idoneam habere ad hexametrum aemulandum, dum differentiae a Latinitate versum non delent sed locupletant. Rem bonam autem didicimus e tam multis conatibus. Nam si non est consensus universalis de modo restituendi, consensus est de condicionibus necessariis ad hexametrum colendum. Quid tandem est in linguis modernis hexametrus dactylicus, quales sunt condiciones minimae? Est omnis versus qui:



21




a) saltem duodecim syllabas habet;
b) inter quinque et septem accentus ut arses habet;
c) alicubi caesuram habuerit;
d) alicubi dactylum habet.


Non est regula mea inventa finctaque. Colligitur ex usu generali omnium poetarum hexametrum scribentium ex ultimis 500 annis. Aliae curae secundariae sunt: Utrum effectum spondei habeat annon, qualis sit limes inter istum et illum pedem, qualis syllaba sit brevis, qualis longa, ubi caesura sit ponenda et quam multae syllabae – quaestiones relinquantur ad libitum gustum ingenium cuiusvis poetae. Differentiae celebrentur.

Hexameter ultimis saeculis non excultus sed satis cultus est ad bonam semitam ostendendam. Non est mirum quod saeculum XX, cuius maxima cura poetica quidem libertas regularum normarumque antiquarum fuit, haud magno amore hexametri rigidi captus fuit. At bene intellectum saeculum XX impulsionem ac motum gratum ad causam nostri versus praebuit. Nam hexameter nostrorum temporum pons elegans inter versum metricum et versum liberum, inter ordinem et libertatem fieri potest – debetque. Clavis futuri vel hodierni hexametri non est in Latina imitatione, sed in dialogo critico cum Latinitate, ubi natura linguarum modernarum atque harum qualitates non sunt problema superandum sed finis quaestionis poeticae. Differentiae non sunt versus debilitas sed fortitudo. Liberant formas antiquas in locupletando, omnis lingua suo modo suoque colore, opus futurum. Oportet sit antiquarum rerum non obstinata duplicatio, sed evolvens novansque continuatio. Pascalis philosophus recte dixit: Classici erant suo tempore hodierni.



Folium IV









Ars et Industria Culturalis



THEORIA ET PROSPECTVS ARTIS
IN INTERRETIS AETATE






Ars est fragilis quod (1) aut suus ipsius sensus est (2) aut finis est hodiernus mercatus. Primo casu, quoniam authentica est pretium libertatis magnum solvit. Secundo autem, quia res mercatoria fit libertatem amittit. Conceptus artis tamquam suus ipsius finis praesumit artificis libertatem, absolutionem suam societatis, dum autem opus creandum simul societati creatur. Opus quidem, etsi gravem fortasse societatis repudiationem exprimit, dialogum cum civitate vel difficile manifestat. Problema oritur cum societas imperii atque auctoritatis machinationes perpetuat, quibus tantum ars adulatoria prosperat eiusque opus mercatorium quod nihil cogitat et tantum dominorum negotiis favet. Industria culturalis facta est, ut recte dixit Adorno,1 qua merces delectaturae tremenda quantitate atque uniformitate conficiuntur et ad vulgus veneunt ut vera “populi” ars ac cultus. Non sunt. Authenticum est spontaneum. Quod industrali amplitudine ac pertechnica uniformitate producitur non est artis sed industriae. Attamen: Industriam hic dicimus non classico sensu sed moderno, qui valet copiam technicarum fabricarum ad quam plurimas merces pro lucri maximificatione conficiendas, e.g. industriam bellicam, automobilisticam – et culturalem.



1


1. “Alle Massenkultur unterm Monopol ist identisch, und ihr Skelett, das von jenem fabrizierte begriffliche Gerippe, beginnt sich abzuzeichnen.” Adorno, Theodor et Max Horkheimer: Dialektik der Aufklärung. Philosophische Fragmente, 21ma edit., Francofurtum ad Moenum: S. Fischer 1969, pp.128s.


Ars vera si laborem praecipuum denotat industriosa vocatur, non industrialis. Cum tamen nomen cultus tantum productionem valet uniformem ac repetitionem earundem rerum, industrialem vocaris neque industriosam. Sic industria culturalis ut subversio verae artis sub popularis cultus simulatione non artem, turbae fraudem prae se gerit. Quae fraus machinam industrialem nutrit et monstrum facit sensum omnis individui aestheticum subiugans libertatemque subvertens. Quod nil popularis est in tali cultu colligitur ex eo quod spontaneitas deest – non oritur libere ex sinu populi quasi vere substantiam aestheticam exprimeret, immo impetratur ad populum ab industriae dominis lucri cupidis, quibus verus artifex cum liber sit inimicus est. Deletur vero non armorum sed fraudis vi, quae violentia industrialis opus authenticum ac necessario fragile a sociali animadversione excludit. Nulla ars vera est ut popularis sit, immo nulla est popularis. Substantia omnis artis exprimit cuiusdam individui substantiam, sed quamvis opus nonnullos capiat non capit “populum” ut turbae totalitatem, quod populus tamquam una aesthetica entitas non exstat. Alii homines quaedam, alii alia opera diligunt, at industria culturalis cupit populum aestheticam unitatem facere, ut unus unam mercium copiam consumat sub artis simulatione. Quae reificatio populi aesthetica se fatalissimam omnium fraudem civilizationis et alienationem ostendit in qua civilizatio ipsa a totalitarismo evertitur. Nam primus gradus ad civitatem subiugandam est cultum mercem uniformem reddere, ut omnes eadem consumant, idem diligant, idem cogitent.



2




Olim patronatus artium officium nobilitatis erat, et foedus socio-culturale cum arti tum aristocratiae favebat: ars a patrono dilecta a mercatu libera manebat, et patronus artibus ornatus gloria aestimatione auctoritate erat. Patronatus artificum ac possessio capientium gloriosorum operum iustificabat opinatam quandam superioritatem socialem – quia princeps et dux Vergilium Latine valebant legere dum agricolae nequibant; quia rex vel papa Michaelangeli opera tectoria in palatiis habebant et Franciscus rex Leonardo magnanime sustentabat; quia Rudolphus Austriae dux Beethoven adiuvabat – omnes nobiles eo magis publica gloria erant quo magis sese artibus faventes ostentabant. Profecto tantum ars eo modo a mercatu libera tantam libertatem, audaciae praestantiam, maximam sublimitatem praebuerit, quod patronus quamquam in fovendo sese ostentare vult non se interponit in aestheticam operis substantiam, quae res propria artificis est, dum mercatus tamen, industria culturalis cupit ipsam substantiam praescribere ac singulos effectus ad maximum lucrum perficiendum. Finguntur genera aestheticae productionis quae non iam artifici sunt, neque artifex artem facit sed industria fingit artificem: qui e.g. scriptor librum ad vulgus edere vult, debet scribere non sua propria arte sed secundum praecepta generis cuiusdam “short story”, mercatorium programma quod discere debet apud scholam quandam infamem et eius “workshops” – casu contrario nullum agentem mediatorem neque omnino editorem inveniet. Se dedit enim mercatoriae humiliationi. Ubique industriae monopolium: Vide Simon & Schuster, vide Penguin, vide Gallimard, vide Fischer et Suhrkamp et iudicaris “programma” quod edunt. Certe neque mercatus nec patronatus necessariam verae arti libertatem praebent absolutam, quoniam patronus liberalis, quamquam saepe non iubet substantiam aestheticam, tamen contrahit patronatu rationem inaequalem cum artifice – qui semper honorem respectum obligatam observantiam patrono debet, dum vero limes inter honorem et adulationem, inter obligationem et servitutem haud clarus est. Ne liberalissimus quidem patronatus artem praeter omnem dubium liberat.



3




Radiophonum, televisorium, cinematicum diu visa sunt industriae culturalis instrumenta totalitaria, quibus homo consumens nullum responsum articulare valebat sed omnia quiete ferre debebat. Hodie autem, cum classica instrumenta vim amittunt, difficilior est res, quod interrete nunc saltem possibilitatem responsi et aequalioris dialogi efficit, hoc interrete in eius antinomico aspectu et monstri anticulturalis et refugii intellectualis – monstrum scilicet, quia auctum infinitum, apicem culto-industrialis imperii manifestat. Rete expedit industriae etiam maius cultus monopolium, cum nunc homo patiens merces netflixis,1 youtubae viles videos ac twitteris uniformes opiniones consumat dum simul privata sua data facebooki et eius falso amicorum mercatui det, ubi cuncti tamquam tremenda ignorantium turba in iisdem ideologicis bullis fluctuant. Interrete profecto, quod foedus inter talia monopolia et industriam culturalem expedit, monstrum anticulturale, immo vero liberalis artis anti-Christus fit.

At simul rete portus et perfugium omnibus est qui propter criticam vocem exclusi sunt a radio, tv ac cinema ubi pauci monopoliorum iubentes domini decernunt quis taceat, quis loquatur, quid dicatur. Radiophono tunc uniformi turbae tyranni tantum vocem audire licebat, sed nunc dummodo velit ubique interretis contraria quaeret homo, qui iam non merus homo omnem industriae fraudem patiens est, non iam quietus contentus homo consumens. Cui licet homo criticus, homo quaerens ac quaerendus fieri. Sic interreti multo maior est facultas ut instrumentum Illuminismi et illustrationis fiat, maius quam radio cui nullus audiens respondere potest.



4


2. Netflix, -is; youtube, -ae; twitter, -is: plura de declinationibus alinis reperitur apud The Carolingian 2018 II, Lingua torta lingua pulcherrima: http://greg-ory.org/tc18.html#va , scripsit Vatis Advena.


Ut tamen talia accidant oportet artificum, criticorum, immo intellectualium perseverantiam quandam Stoicam ironiam imitari – ironiam quidem illius herois tragici ante fatum inclemens si necesse fuerit: Ita vanum est pugnare ut propterea pugnet. Ita inane videtur quodcumque veri ac sublimis in interrete scribere ut nihilominus scribamus. Nobile est fati violentiam humana vi pugnare, nam etsi fatum maius est homine, qui fatum non timet fatum tenet. Id est enim ius tragicum quod industria a turba cupit auferre: ius pugnandi quod inimpugnabile videtur, ius irascendi contra fraudem quam industria invincibilem dicit, ut omnes tantam fraudem consumentes omnia quiete ferant. Non vincet autem tragoediae magnitatem quae etiam messianica est, nam non risus, non vilis culto-industrialis delectatio, tragoedia id est quod hominem liberat et salvat. Eo modo interrete omnibus tacite parat in iure irascendi etiam tragicum ius periendi, neque ullum ius nobilius est dummodo pereamus pro nobili causa – utamur tali iure. Utinam hoc modo pereamus et frustra sint labores: Perire pro nobili melius quam pro ignobili vincere.

Facultatem tragoediae et existentialem et artificiosam industria culturalis delet, turbam desensibilizare cupit ut porcus praeter conscientiam in limo volutet mediocris oblectamenti. At interrete, quoniam habet facultatem mediae viae efficiendae inter mercatum et patronatum, via fere messianica est qua tragoedia servatur. Nota quoque nomen “messianicum” hic bene adhibitum esse, cum omnis tragoedia finem habeat in sacrificio quodam pro nobili, ut casus est Christologicae symbologiae: Christi tragoedia in cruce simul humanitatis redemptio. Natura est verae tragoediae quod omnis clades contra fatum in singulorum interitu universam humanitatem salvat, immo ex omni tragoedia humanitas emergit dignior, tragoedia id est quod conscientiam dignitatis possibilem facit.



5




Deletio autem hominis est oblivio, desensibilizatio quae Ausschwitz industrialem banalitatem aestimat. Oportet enim philosophos, intellectuales, artifices, aestheticae libertatis liberales amantes interreti et euis culturali facultati confidere, sese quaeso gratiores praebere, positivum erga rete habitum colere – nam hoc imperfectum instrumentum est unum rete quod cultus naufragos excipiat e mare in quod industria omnes iecit. Maiore studio necesse est interrete curare, ut iuxta vocem industriae etiam vox authenticae artis audiatur, artifices libertatis conscii foedus pro emancipatione faciant. Pretium scilicet technicum solvent, nam modo artifex qui suam paginam digitalem ipse struere valuerit liber erit a facebookis, googlae et aliorum “socialium ambituum” pseudo-patronatu atque alienationis clientela. Ut interrete officium suum mundanum-messianicum servet, necesse est rationum multitudinem ubique retis decentralizare ne paucae paginae interrete intra interrete fiant. Cum enim surgit in nautarum mente opinio quod interrete est facebook nec plus ultra, interit rete. Itaque officium gravissimum est omni modo veram interretis altitudinem et eius emancipatorias, immo vero utopicas facultates ostendere, etiamsi scimus, vel melius profecto quia scimus realitatem acriorem esse – iam per se acris est.



6




Foedus inter artifices rectum ambitum interretiale perfecerit: Poeta musicus pictor suam quisque paginam libere ac bono codice struit, ibi opera ad vulgus edit, de arte colloquitur. Cohors artificum sese technica, praeconio ac consilio critico adiuvantium efficitur, qua cohorte internautae paginam quandam visitantes aditum ad alias habeant. Rectus decentralis ambitus liberalis fit qui interrete cultumque locupletet. Quod huiusmodi culturales ambitus tantum niches erunt nihil mutat: Malus est usus quo artifex cum opere suo idolum ac res adulanda fit, degeneratio tantum verae artis quae suo modo fragilis est, cuius consilium minine fuerit mundum obtinere sed potius singulare individui ingenium exprimere. Quoniam ars authentica numquam omnibus placet, industrialis tantummodo fraus adulatoria universam populi gloriam obtinuerit, quippe quia ad turbam adulandam adest et in hoc consilio modo efficax est quod pessima ac vilissima in animo appellat et sensus decipiendo defraudat. Usu huius psychologici apparatus industria culturalis aspectum suum illiberalem praebet, quo simulata ars omnino res mercatoria fit, scilicet simulata cum ei libertas desit. Ars non est authentica nisi e creatoria subiecti libertate emanet, cuius pretium est periculum paucissimis placendi – pretium autem solutu dignum, nam aesthetica transcendentia ac satisfactio et socialis et metaphysica ex arte libere condita praemium est quod non valet dare ille plausus ingentis turbae ignorantis cui applaudat, cum plausus pretium deceptio est – ubi deceptio culturalis ibi industrialis contemptio.



7




Cum libertas ducit opus integrum sequitur. Ars authentica quaerit aestheticam emancipationem, sed in libertate ars cognoscit ipsius infirmitatem: Non valet mundum obtinere, non quia ei praeconium desit mundusque iniustus sit, verum quia natura gustus cuiusque ab aliorum differt, dum ars non fit authentica in absoluta pulchritudine assequenda, quam pulchritudinem nemo definire potest, sed authentica fit in libera ac spontanea sublimitate individualis cuiusdam rei expressae quae vulgarem rerum mediocratem transcendit. Quoniam rerum mediocritas est rerum violentia, impetus in ingenium ac sublimitatem, transcendentia artificiosa retinet etsi implicita mente conflictum quoddam cum sociali ac politico ordine hactenus quoad hic ordo totalitarium mediocritatis triumphum manifestat. Itaque ars authentica, quoniam gravis exhortatio contra mediocritatem est, dum autem maior societatis pars sub mediocritatis iugo vitam agit, ars authentica instrumentum subversionis est. Latet in ea altissima facultas subversiva. Quam videmus in Leonardi, Shakespearis, Beethovenis ingenio cum multis aliis. Qui quamvis non fecerint ex operibus suis meros inflammatos libellos ac viles pamphletos politicos, tamen eo altius clamitabant opera de reconditis suis pro mediocritatis eversione politica, meliore societate ac civitate – etiamsi clamor saepe utopicus fuit, qui clamor profecto artis tortuosa fortitudo est: Ars ut realitatis et fuga et redemptio.



8




Quoniam homines secundum gustum differunt, impossibile est ut ars authentica omnibus placeat, ita ut tempore futuro ars adventura redibit ad locum e quo numquam egredi debuit – artifex fere anonymus, aestimatio sine fama, approbatio sine gloria, idolorum desmystificatio. Si ars ut scimus non oritur ad mundum tamquam desperatus exercitus obtinendum, non minus ars fit si minus nota, immo vero optimum ambitum hoc modo invenit. Interrete in eius antinomico aspectu et monstri anticulturalis et refugii intellectualis sine exaggeratione redemptionem vocaris, cum vero nostra aetate difficultas addita adsit in demographica et technologica impossibilitate omnium artificum aestimandorum ut merentur. Etiamsi omnes homines optimi artifices essent, nihilominus memoria paucorum privilegium esset, et vanum, quia omnia fortuita sunt arbitraria nec possibile esset memoriam paucorum servare sine iniusto aliorum detrimento qui non minus ingeniosi fuerunt. Operum aeternitas est fallaciosa repraesentatio quam tantum immodicae patronatus opes possibilem fecerunt, cum magnam famam publicam ac gloriam suis dilectis paraverint. Magna artificum pars quae sine patronatu vitam agit non peiorem artem creat. Leonardo, Beethoven, Shakespeare meritam famam habuerunt et adhuc perdurantem non quia singuli boni ingeniosi fuerint, verum quia unici bono patronatu fruebantur, dum simul qui non fruebantur non memorantur.



9




Cum ista sint fatum, casus et exceptiones, authenticae artis naturalis conditio est anonymitas et finitas – anonyma quia fortuitus casus quo omnes optimi artifices optimos patronos inveniunt et vice versa rarus ac minime verisimilis est, dum de mercatu ne loquendum quidem est. Generalis revera ac naturalis, immo vero bona (si bene intueris) conditio est quod omnis ars, omne opus finitum modo corpus publicum assequitur, quin eligit corpus illorum qui opus aestimant (finitum scilicet quia, ut videmus, hominum gustus inter se differunt). Corpus electum quidem fit operis élite (ex archaico participio fr. verbi élire) ut corpus aestimantium electum, cum et opus aestimandum et corpus aestimantium alter alterum eligunt. Libertas civitatum aesthetica consistit in coexsistentia operum et eorum corporum electorum, ubi tales élites non iam sunt (ut hodie dicuntur) socio-politicae paucorum divitum potentes factiones antipopulares, verum potius multae minores impotentes decentrales cohortes amicorum coniunctae pro amore cuiusdam operis, artificis vel conceptus aesthetici. E varia coexistentium cohortium copia anonymitas fit, cum nimio multi sint artifices cum eorum niches3 ac cohortibus liberalibus. Ex anonymitate finitas fit, quod ars anonyma paucorum amantium cohorti non superest nec confisa sit (quo tandem modo?) patronorum concursui.



10


3. Niche, -ae: plura de prima forma nominum alinenorum (niches, niches) invenitur apud The Carolingian 2018 II, Lingua torta lingua pulcherrima: http://greg-ory.org/tc18.html#va , scripsit Vatis Advena.


Sed opinionis error est quod ars authentica non tantum corpus aestimantium electum meretur verum etiam aeterna memoria frui debet, quod aliquod humani aeternitate dignum est, cum vita ipsa finita est et ars vitae expressio. Artis finitas sequitur ex humanae existentiae finitate, nec frivola est ars finita, nisi forte putaris existentiam ipsam frivolam – contra vel Leonardi, Beethovenis ac Shakespearis opera finita sunt, quae superfuerunt artificibus et patronis ad nostram aetatem sed non supererunt hominis existentiae ad finem damnatae, dum ipse orbis terrarum demum finem habebit. Vetus pro aeterna memoria postulatus sequitur ex alio artis conceptu in quo artis officium fuerit absolutam pulchritudinem exprimere, quod absolutum est aeternum, et artifex aeterna exprimens aeterna condit, aeternus fit. Sed pulchrum non potest nisi verum esse, et verum quod vita non permanet, dum ars cuius sublimitas vitae veritatem per artificis instrumenta et mentis et manus exprimit mendacium fuerit in clamando sese aeternam esse. Nam sublimitatis transcendentia vitam transcendit, non tempus, nec tempus sed vita est transcendenda, quae in artifice ridet, dolet, palpitat et sublimatur subiectivo intus labore opereque extra ingenioso, praeter aeternum et non-aeternum. Itaque primus artis gradus est subiectiva vitae sublimatio si satis est vis, secundus transcendentiae expressio per opus si satis est ingenium, tertius vero critica ratio cum parva aestimantium cohorte si fortuna felix est. Ita ars sine mercatu vel patronatu, cum omnino ad dolorem, inopiam, brutalem fortunam exposita sit, in omni sui dolore ac fragilitate una ars est digna nomine liberae quae nihil nemini debet. Nulla nisi libera ars exprimit emotionalem superationem vitae in eius brutali irrationalitate. Quae semper paucos commovebit, quia non omnibus est aesthetica existentialis sensibilitas ad operis pondus intelligendum. Quoniam iudicium aestheticum non iam officium patronatus est nec mercatus bona fide sed pro lucro iudicat, legitimum est iudicium quod bona fide studium ac dialogum criticum cum opere quaerit, illegitima autem cupiditas finalis vel universalis iudicii faciendi. Sic nihil artis interest de tempore ac finitate, nam quamquam vita se gerit in tempore artis conflictus est cum vita, non cum tempore. Quae hoc modo valet vitam transcendere, ars etsi anonyma et oblivioni exposita nihilominus ars libera, sublimis – perfecta.



11




Patrocinio classico cum vetere aristocratia everso, non est impediendum quin artifices suo proprio labori exponantur ut se sustentent – sed differentiae sunt inter vivere arte et arti vivere. Officium existentiale omnis authentici artificis est arti vivere, quomodocumque pecunias sumptusque parat, nam arti vivere valet vivere pro arte. Sed arte vivere significat artem in negotium convertere ut ipsa ars sumptus principalis fons fiat. Periculum rei scilicet inest, quia etsi non est per se malum quod ars rationem quandam cum mercatu contrahit, oportet tamen limes distinguatur inter opus et mercem. Nam ubi mercatus est ibi rerum pretium, sed pretium authenticae artis profecto insolubile est, cum liberum ingenium, subversio ac transcendentia non habeant valorem pecunia mensurabilem, nec liceat mediocri mercatui (non valet) artis valorem metiri. Quamobrem operis ratio cum mercatu non debet eadem esse ac saponis. Quoniam artifex mercatum adit cum re sine pretio vere solubili, ratio non potest nisi conflictus esse, quod mercatus pretio mensurabilia petit dum artifex immensurabilia praebet. Unde fit ut omnis sumptus revera ex opere vendito non possit intellegi ut operis pretium, sed potius artificis anonymum patrocinium. Anonymum quia opus, cum ad mercatum liberum exponatur, nescio quis emere potest qui artificem novit aut ignorat. Patrocinium autem, cum pecuniaria solutio non solvat verum existentiale pretium operis, praemio potius afficit bene merentem artificem pro insolubili opere. In tali igitur ingrato conventu artis cum mercatu, opus si pretium habet carissimum sit aut nihilo constet – alioquin artis appropriatio mercatoria ac metamorphosis in commodam mercem plena fuerit.



12




Magna pretii caritas rei gravitatem manifestat, quod authenticae arti cum eius transcendentia non licet res frivola aestimari, neque oportet sublimitati vile pretium sit. Inde colligitur fallaciosam opinionem esse quod arti mercatus inveniendus est. Arti mercatus repudiatio natura inest. Praeter artifices qui mercatum petunt sese ab optione privatos putantes, qui aestimant arte vivere possibile esse et significare mercatum ita adire ut demum non arti vivant sed mercatui, praeter illusorum multitudinem quae ignorat artem non genus negotii esse, praeter illos artifex arti vivens, cum opus quoddam ad vulgus tulit, magnae parti gratuitum ad exemplaria aditum concedit, dum simul minutam ac selectam copiam magno pretio afficit, caritate symbolica scilicet, ut opibus potentiores exemplaria forsitan empturi possibilitatem patrocinii ac liberalitatis habeant. Nam quamvis differentiae sint inter patronatum et patrocinium, quod patronatus est diuturnum artium patrocinium ab aristocratia vel omni homine cuius a sociali statu praecipua liberalitas exspectatur, dum patrocinium significat omne auxilium artifici datum – tamen licet authenticae arti, dum simul aditus ad quam plurimos concedit, proximam cohortem aestimantium vel etiam mercatum adire ad paucorum patrocinium eliciendum, potius quam vili universali pretio opus inquinare.



13




Interrete rursum pervia ac difficilis synthesis e patronatu et mercatu adhiberi potest ut fragilis limbus technologicus: Emancipato artifice a catenis reticulorum socialium et horum industriali mediocrique morum monocultura, retis liberae paginae habent facultatem (1) et operis ad vulgus gratuito communicandi ac cohortis aestimantium (inter quam minoris cohortis amicorum) inveniendae, (2) et intra virtualis mercatus abstractum ambitum liberalis patrocinii alliciendi. Hoc modo artifici instrumentum datur quod antiqui non habebant, sed interrete non solvit artis paradoxa socialia: (1) Quod libertas artis authenticae etiam libertatem a mercatu significat, dum artifex caret quadam ratione cum mercatu ut vivat; (2) quod ad artem liberam creandam artifex otio caret, sed sine mercatu vel patronatu tempus adhibendum est ad salarium quaerendum; (3) quod artifex natura clamatur ad arti vivendum sed arte vivere non potest: Officium non est professio. Quoniam nihil melius quam ars exprimit hominis fragilitatem in conflictu cum vita, ars est tantum instrumentum ad conflictum tractandum, parum finis conflictus, minime solutio vitae difficultatum: Perfectam symphoniam neque audire ne componere quidem solvet pecuniam debitam. Brutalitas autem ironica est, nam nullius est momenti utrum apud McDonalds labores an apud Siemens praefectus sis: Quomodocumque pecuniam quaeris, modus quaerendi vim ingenium artem non afficit. Quod interrete parabili pretio omnibus accessibile manet, id est ironiae altera pars.



14




Adorno recte degradationem artis industrialem reprobavit, sed quamvis bene animadverterit hanc industriam artem frivolam, immo merum artificium ridendi causa producere, tamen ars seria gravis sublimis quam industria culturalis creare nequit interdum industriae praeda fit. Eodem modo quo radiophono, tv ac cinemà industria ingenti quantitate atque uniformitate consumendas merces ad magnam turbae partem fabricatur, etiam saepius nonnullis artis authenticae operibus ad suum lucrum abutitur, ita ut originali subversionis ac transcendentiae sensu privata nunc triviales luxus merces ad divitiorem mercatum fiant. Itaque theatra musicalia et operistica magis magisque ignoranti publico repertorium repetitivum, vel etiam commerciale praebent ex electis bene sonantibus operibus, magna parte ex undevicesimo saeculo, quae opera optimum adulatorium effectum in incautorum auribus faciunt et simul alliciunt in theatrum multitudinem divitum qui sese rei peritissimos putant. Ubicumque intueris, ex Scala di Milano usque ad New York Metropolitan, septimo quoque mense iam rursus La Traviata ac La Bohème canunt, iam neminem deprehendit repertorium omnino praevisibile. Varietas audacia libertas quas olim theatra habuere amissae sunt, quae meliori tempore artem contemporaneam fovebant, cum ipsi Verdi et Puccini artifices diei erant.



15




Sed praeter illos non audies Palestrinam, non audies Ligeti et multos alios quorum opus aut non minus merito aut merito maiore est – quia nimium est periculum lucri amittendi et parum artis amor, ubi pragmatica ut dicitur ratio est trivializationis circulum vitiosum perpetuare et publicum commerciali fraude sub superioris artis simulatione alienare. Repertorium fossile ac crystallizatum nunc ampliorem triumphum industriae culturalis in classicam musicam manifestat, fundamentalem appropriationem culturalem (Maria Callas olim maxime ingeniosa etiam victima huius appropriationis fuit), immo vero totalem ac totalitariam incorporationem in culto-industriale programma pro liquidatione aestheticae libertatis et sensibilitatis tragicae – repente sonat e tv Un bel dì vedremo in saponis praeconio: Un bel dì vedremo! Quae aria iuxta tv in »radiostatione classica« simul sonat, cuius repertorium Mozart, Beethoven, Tchaikovski alternat et omne dissonantiae vestigium liquidat, omnem concentum qui non statim auribus placet et mininum laborem interpretativum poscit. Itaque Debussy reducitur ad Clair de Lune et Rêverie, dum audaces Études ac Préludes, vel Beethovenis sera quadricinia dissonantia vel etiam Josquin des Près et veteris contrapuncti magistri omnino eiciuntur de radiophonica navi, quae sub cultus simulatione porro fraudem gerit cui omnes plaudunt.



16




Apud impressa nuntiaria editur iudicatio de vili fabula criminali iuxta tractationem de Bach ac Palestrina ut obvia vel naturalis res. Cottidie culturalia supplementa renuntiant de culto-industriali quadam merce nequaquam nuntio digna, cuius editio autem nuntiaria ut addita instrumenta industrialis deceptionis turbae probat. Impressa artem praeter mercatum authenticam neglegunt, cum ipsa mercatus pars sint et lucri cupientia. Apud New York Times virtuali nuntiario iudicium de libro quodam legis et in ipsa pagina iam nexum ad editorem vides ut summa commoditate emas, anti-intellectualem metamorphosin iudicii critici in praeconium commerciale, nam etiamsi iudicium litterarium non admodum insincerum est, nihilominus animadversis nuntiarii contractis cum editoribus liberum non est. Censura critica tantum reprobatoria erit hactenus quoad lector librum emere cupiat, dum iudicii serii veritatem praeter circumstantia quaerentis nihil interest utrum liber veneat annon. Huiusmodi mercennaria ratio impressorum cum industria litteraria semper excludit qui scribentes sublimitatem mercatui praeponunt, nec mirum est quod multi poetae nec sua nec nostra aetate aditum in nuntiaria invenissent, quorum memoria non impressis debetur. Subversio transcendentia sublimitas modo reperiuntur ubi vis ingenium audacia aesthetica et existentialis libera sunt, quae elementa rursus avantgarde tantum praebet, libertas ut experimentum, inconformitas, aesthetica rerum sublimatio. Hoc modo Michelangelo Bach Baudelaire avantgardae artem ad lucem duxerunt, neque alia opera nomen artis merentur nisi inimpeditae, incompromissae avantgardae.



17




Subversio ut supra dictum non reducitur ad censuram criticam socialem, nec debet, quod censura, ubi manifestus pamphletus politicus fit, ibi sese prima facie dedit neque aliis subiectivum laborem interpretativum permittit. Quod ars non fit ex sola critica censura manifestum est ex eo quod pura censura exprimenda nullum ingenium poscit, et hoc modo quicumque censuram criticam exprimeret artifex esset, nec superesset differentia inter artificem et politicum. Sed omnes politici homines non sunt artifices quia omnibus non est ingenium ac facultas operis creandi quod mediocritatem atque iniquitatem non modo censura critica damnat verum etiam sublimitate subiectiva superat. Sic fit ut musica hip hop ac rap, quamvis censuram socialem articulet, tamen parum subversiva sit, nam subversio ut artis elementum libera spontanea impraevisibilis est – dum rapis genus quippe quia genus est in contrarium vertit, fixo rhythmo iubente illiberalis, repetitivus ac praevisibilis ritus fit. Phaenomenon igitur perpetuat quod ubique gentium in culturali industria reperimus: reductionem ad genus. At artis reductio ad genus sic mala gravisque est ut argumenti reductio ad absurdum, cum hic logica ratio, illic libertas ingenii pessum eat. Reductio ad genus scilicet non ab industria culturali inventa est: Cantus gregorianus et iconographia exempla antiqua sunt. Differentia ab hodierna reductione est quod Medio Aevo reductio ab ideologia metaphysica praescribebatur, dum nostra aetate commercialis industria illiberalis et anti-metaphysica tenet monopolium generis dictandi. Mediaevalis saltem reductio libera erat a mercatu, dum hodie paradoxon exempli gratia hip-hopis ac rapis est quod musica et criticam societatis censuram et rem mercatoriam praebet – opus fit clamor commercialis contra commercialitatem, reducitur et ad genus et ad absurdum. Si tantae censurae criticae finis est CDs vendere, si finis est ebriorum multitudinem in discotheca delectare, qui ebrii saltantes nesciunt quid audiant et cui vel cur applaudant, quid tandem superest de critica substantia, quid de subversione, quid de libero ingenio? Quamquam hip-hopi ac rapi scilicet facultas est authenticae artis creandae, magna musicorum pars ad adversum casum pessum datur, quia magis de reductione ad genus quam de libero ingenio curant – exceptis paucis ut Scott-Heron, qui parum se generi cuidam inserentes authenticae subversioni ac transcendentiae appropinquarunt.



Folium V









Tristanus et Isolda



AMOR ET DISSOLVTIO
APVD WAGNERIS OPERAM






Mortuus est Ludwig Schnorr von Carolsfeld tenor, primus qui anno 1865 cecinit Tristani partes, exhaustus atque aeger paucos dies post quattuor spectacula. Horowitz praeclarus cecinit claviario transcriptionem ex Isoldae morte et paulo post ipse mortuus. Nonnulli praefecti musici, cum Felix Mottl et Joseph Keilberth et aliis, infarctum cordis passi sunt dum symphoniam medias operam in res edentem moderabantur. Etiam Salvator pictor Dalì mortem obiit notis audiendis. Mirum non est ut saepe musica quae de dissolutione unico modo agitur peremptoria fuit, quae interdum cardiacum rhythmum afficit. Ne Wagner quidem putabat publicam actionem permittendam esse. Quae opera effecta est ad desperationem canendam ac solutionem quaerendam – desperationem amoris cuiusdam impossibilis erga Mathildam Wesendonck, uxorem patroni sui Ottonis Wesendonck; et vitae vero solutionem, liberationem quae rectius mors diceretur.

Sed ista sunt fortuita. Omne magnum opus, cum primum ad vulgus editum, corpus sui iuris fit, nec musici consilium in componendo id tangit. Simile est patri filium gignenti. Fortasse procreat ut filius id et hoc faciat, sed natus homo liber erit. Pater non est dominus, nec dominus Wagner operis sui, contra opera quia iam manet dum componista peperit revera maior est ac vera domina.



1




Opera ipsa loquens musica est dissolutionis. Id efficit harmonica forma iam antequam ulla ratio cum actione consideratur. Nam actionem Tristani et Isoldae poterit etiam Mozart vel Monteverdi componere, classicà tamen harmonia. Sed Wagner, quia iam in ouverture ominosum illum concentum canit, qui concentus solutionem quaerens nullam invenit, dissolvit eo facto multa occidentalis musicae saecula, frangit antiquissimam subitus traditionem in superando, reducendo ad absurdum. Dictum est multos primae actionis spectatores nequisse opera audita dormire. Concentus, chromaticam tensionem, imagines vivas, tenebras sonoritatis etsi pulchras tota nocte in animae auribus tintinnavisse. Quasi tria spectacula non satis fuissent, rege ipso postulante quartum datum est, ut iterum Monachium miram musicam urbs audiret.

Discrimen aestheticum quod Tristanus et Isolda effecit, harmoniam ad absurdum reductam, musica numquam superavit. Audax componista ianuam aperuit ad experimenta magis magisque abstracta. Harmonia soluta est in dissonantia, eventus autem necessarius, quoniam repetitio antiquissimarum traditionis regularum non iam compleverit aestheticum dissolutionis naturale desiderium. Dissolutionis quia extremum hominum desiderium aestheticum est liberatio per formam, sed liberatio per formam appetit liberationem ex ipsa forma. Quapropter dissolutio, quamvis pulchritatem delere videatur, liberat a desiderio aesthetico.



2




Homo autem ab omnibus huiusmodi desideriis est liberandus, quod non vivit liber qui se attinet ad conceptus et in particularibus amissus universalia conspicere nequit. Ars abstracta, musica dissoluta eo modo salutaria sunt et admonent: Conceptus sunt manci, imperfecti, haud idonei ad nobis cognitionem pulchri absoluti dandam. Quamobrem in conceptibus permanere ut dogmatibus non implet animum, non ducit ad verum nec bellum, verum contra ad dolorem impossibilis quaesitionis in perpetuitate. Sed finis doloris modo liberatio per dissolutionem. In omni re, qui parum cupit minus dolet.

Ratio hic est inter abstractionem et argumenta tum Schopenhauris cum Buddhismi, inter quos consensus: Desiderium dolor est. Nihil quod possideri potest felicitatem fert permanentem. Possideri dicitur tum corpore cum animo. Sic animus possidet conceptus, qui autem varios nec firmos se habent. Qua de causa non sunt digna adhaerendo – sed nil est dignum. Tristanus et Isolda opera in dissolvendis harmoniae conceptibus liberat ab aesthetico dolore in eorum desiderio inhaerente. Sed liberatio pro dolor non perfecta, primum quia musicae dissolutio non est absoluta, verum modo initium motus aesthetici qui vicesimo saeculo evolvit; deinde quod actionis dissolutio interdum morbida est: Tristanus et Isolda mori volunt, non quia dissolutionem finalem quaerant, sed cupiunt dissolutionem alter in alterum, mortem petunt quod non tanta voluptate delectari possunt quanta volunt. Sed voluptatem dicamus? Fortasse verum amorem, mortis autem desiderium cum mundus non fuerit aptus ad verum amorem tolerandum praeter conventiones. Melius mori quam in orbe sine amore vivere.



3




Multae sunt interpretationes. Tristanus moritur cum Isoldae nomine in labris, Isolda cum verbis »ertrinken, versinken, unbewusst, höchste Lust«, i.e. mergere, insciens mergi, suprema voluptas. Quid est autem suprema voluptas? Alii dicent maximum esse gaudium sexuale cum Tristano, quae fuit prima interpretatio et scandalum effecit undevicesimo saeculo, ubi critici reprobarunt actionem ut laudem (sic visa est) effrenati Hedonismi. Alii autem voluptatem supremam nil aliud quam voluptatis dissolutionem esse, saltem si intellegis supremam ut puram ac veram. Tamen, quomodo pura ac vera fuerit si in actione ambo amantes obstinati concupiscunt alter alterum neque oculos habent ad reliqua consideranda? Hic ratio est cum Schopenhauris argumento quod amor tantum humanam vitam servat, et sexualis atque animalis amor ex instinctu tam fortis ut in eo quaerendo nonnulli ipsam vitam perdant.

Tristanus et Isolda igitur fuerint victimae irrationalis sensus. Irrationalis etiam quod ambo mirificam amoris potionem bibunt. Sed bibunt sine scientia, credunt in bibendo mortem petere. Hi sunt veri Tristanus et Isolda, quorum duae sunt mortes. Quoniam non ferunt sensum tantam voluptatem petentem, in principio quaerunt in morte iniquae cupiditatis dissolutionem. Consilium pudicum est, et id sequentes et Tristanus et Isolda bibunt e Brangänae manibus primam mortem. Quod postea videmus non iam sunt Tristanus et Isolda, verum potius duo homines sub funestae potionis torpore nec suas actiones praestantes. Secunda mors advenit cum, iam mortui postquam biberant et amiserant rationem, quaerunt in morte ambiguam illam supremam voluptatem. Tamen, fortasse id quod torporem dicimus est vera conditio humana sub irrationali sensuum et instinctuum iugo. Eo modo, Wageris actio imago veritatis inversa fuerit. Quod in opera sobrietas est, in vita somnium, quod in opera torpor in vita veritas.



4




Inversionem etiam videmus et oppositionem cum vetustioribus. Inter primos omnium narratores fuit Thomas Britannicus (Thomas d’Angleterre), Anglo-Normannus qui ca. anno 1170 composuit Tristan et Yseult (Roman de Tristan), opus tantum in fragmentis relictum, scriptum eo sermone qui putabatur pulcherrima dialectus Francogallica, cum nondum una esset lingua. Differentia inter Thomae et Wagneris actiones conspicua est. Apud Thomam, quamvis ambo se ament hos prohibiti amoris pudet. Cum rex deprehendit Tristanum cum Isolda in eodem lecto dormientem, ille regem animadvertens hanc e somno excitat et tristissime discedendo Isolda nunc offert anulum ne amicae obliviscatur:


«Tel duel ai por la departie
Ja n’avrai hait jor de ma vie.
Ma doce dame, je vos pri
Ne me metez mie en obli :
En loig de vos autant m’amez
Comme vos de près fait avez.
Je n’i os, dame, plus atendre;
Or me baisiés au congié prendre.»
De li baisier Yseut demore,
Entent les dis et voit qu’il plore;
Lerment si oil, du cuer sospire,
Tendrement dit : «Amis, bel sire,
Bien vos doit menbrer de cest jor
Que partistes a tel dolor.
Tel paine ai de la desevranche
Ains mais ne sui que fu pesanche.
Ja n’avrai mais, amis, deport,
Quant j’ai perdu vostre confort,
Si grand pitié, ne tel tendrour
Quant doi partir de vostre amor;
Nos cors partir ore convient,
Mais l’amor ne partira nient.
Nequedent cest anel pernés:
Por m’amor, amis, le gardés».



Pudicas tales angustias Wagneris amantes parum ostendunt, sed dissolutionem quaerunt extremam, dum in Thomae actione tantum plangunt de impossibili amore. Notorium est momentum cum ambo canentes noctem evocant absolutoriam:


O sink hernieder, Nacht der Liebe,
gib Vergessen, daß ich lebe;
nimm mich auf in deinen Schoß,
löse von der Welt mich los!
So stürben wir, um ungetrennt –
ewig einig, ohne End’,
ohn’ Erwachen – ohn’ Erbangen –
namenlos in Lieb’ umfangen,
ganz uns selbst gegeben,
der Liebe nur zu leben!
Ohne Nennen, ohne Trennen,
neu Erkennen, neu Entbrennen;
ewig endlos, ein-bewußt:
heiß erglühter Brust
höchste Liebeslust!



Descende, o nox amoris, fac me vivere oblivisci, accipe me gremio, a mundo me absolve! Sic moreremur, ut inseparati, sempiterne iuncti, sine fine iam non exspergituri, sine metu, amore sine nomine amplexi et alter altero dati pro amore tantum viveremus! Sine nomine, sine separatione rursus cognoscere, rursus inflammari semper infiniti, conscii unitatis: ecce ardescentis pectoris summa amoris cupiditas!



5




Nec Tristanus neque Isolda ita loquerentur apud Thomam vel Gottfried Strasburgensem, qui Theodisce interpretationem scripsit praeclaram. Sic Thomae Tristanus dicit «Je n’i os, dame, plus atendre; Or me baisiés au congié prendre,» i.e. non audeo, domina, diutius exspectare, da mi osculum dum discedo. Isolda consentiens respondet: «Nos cors partir ore convient», i.e. convenit ut cursus nostros partiamur. Nullo momento cogitatio est Marcum regem Isoldae maritum perrecto adulterio dehonestare. Similaris est animus apud Wagner in primo actu, priusquam potionem biberunt. Qui actus est Isoldae et eius angustiis quoniam Tristanum amans nolit sponsum infamare, malit vero mori. Sed etiam mori, quia Tristanus Brangänam servam cum nuntio missam apud omnes offendit, qua de causa putat Isolda Tristanum ipsam non amare.

Rogandum fuerit scilicet qua ratione Isolda illius amore capta sit qui primum maritum Morold interfecerat, sed servae narrat originem: Cum Tristanus vulneratus esset et Isoldae artes novisset, incognito ad Hiberniam navigat ut eum sanet. Quae hostem cognoscens decernit eum gladio iam tenente interficere, sed eius pietate capitur:


Von seinem Lager blickt’ er her,
nicht auf das Schwert,
nicht auf die Hand,
er sah mir in die Augen!
Seines Elendes
jammerte mich!
Das Schwert, ich ließ es fallen!
Die Morold schlug, die Wunde,
die heilt’ ich, dass er gesunde
und heil nach Hause kehre,
mit dem Blick mich nicht mehr
beschwere!



De cubili suo spectavit non in gladium, non in manum, in oculos meos! Tantam miseriam lamentata sum! Gladium cadere sivi! Vulnus quod Morold intulit sanavi ut integer et sanus domum discederet, aspectu me non iam molestaret!



6




Pietas amor facta est. Sed Tristanus proponit pro conciliatione inter regna Hiberniam et Cornualiam ut Marcus rex Isoldam uxorem ducat, quod eius familia assentitur. In contumeliam accipiens Tristani nunc actiones, qui pollicitus erat se semper gratum et fidelem futurum esse, statuit Isolda ut ei Brangäna mortis potionem daret, quam Isolda ipsa quoque bibenda erat ut ambo tandem simul morerentur. Tristanus nondum amat, ut videtur, Isoldam. Quod autem sequitur non est fallacia, sed pietas Brangänae, quae pro mortis amoris potionem parat. Quocumque modo, Wagneris Isolda etiam in primo actu differt a Thomae et casu et sensu.

Cogitari forte poterit: Quod secundo et tertio actu Tristanus et Isolda quasi sub crapulae torpore agunt quodam modo depretiat tragoediae valorem, quia amantes non iam exsistunt tamquam ethicae personae, quid faciant nescientes, actionum parum responsales. Agiturne opera de hominibus aut de machinis? Nam ubi tantum machinae agunt non est tragoedia sed fortuita trivialitas, et amantium gemitus, sensus, motus animi non vera, sed facta sub drogae effectu.

Tamen, potionis imago fortissima translatio fuerit et metaphora de amoris bio-chemica irrationalitate et tali qualis romanticum amoris conceptum ad absurdum reducit. Non iam est liber, ingenuus, purus et metaphysicus amor vel amicitia ad astra ducens sed tantum liquidae hormoniorum secretiones et animales instinctus contra quos parum faciendum, ita ut Freud dixerit neminem domi dominum esse – dum autem romantici plus ultra ad inania spectantes irrationalem veritatem pulchris verbis, conceptibus dissimulare conantur. Sic intellecta actio Tristani et Isoldae tremendum opus fuerit amoris dismystificationis – et animae, qua refutata homo tantum bio-chemica machina fit.



7




Iam Schopenhauer dicebat mundo irrationale principium inesse, mundus cuius scaena Tristani et Isoldae imago est allegorica, ubi amor iam non est quod videbatur, ubi sola dissolutione irrationalis effectus desinit. Erant psychologi qui olim putabant homini dissolutionis desiderium quoddam inesse. Utrum recti sint annon, ratio inter amorem et dissolutionem conspicua est in natura. Species sunt quarum individua modo nascuntur ut procreent et statim moriantur. At mors et dissolutio non idem sunt, quia mors absoluta cessatio, dum dissolutio cessatio quaedam verum etiam metamorphosis in aliud. In Tristano et Isolda, mors vel ultra-mors quam crapulà quaerunt est amoris consummatio, orgasmus maior quam vita seu aeternus, et quoniam solum mors est maior quam vita in tempore, mors fit imago dissolutionis vitae non in mortem, sed per mortem in aeternum orgasmum. Quem noctu Tristani et Isoldae «ardescentis pectoris summa amoris cupiditas» in totum evocat.

Sed imago hominis tamquam bio-chemicae instinctuum machinae interdum morbida est. Nam si omnia hominum gesta sub huius machinae effectu geruntur, homone iam ethicus est? Responsalem enim appellamus qui sua acta libere gerit, quod solum ubi libertas est vera deliberatio potest esse. Hoc sensu, Wagneris opera ostendit triumphum moderni bio-chemici fatalismi contra romanticam metaphysicam libertatem. Nihilominus, primus actus fere totus liberarum personarum scaena est. Isolda sua propria optione decernit Tristano toxicum dare et ipsa bibere, i.e. mori. Tristanus quoque sua sponte bibit. Unum vere tragicum discrimen Brangänae est, quae maxima pietate capta toxicum mortis pro amoris mutat. Sed Brangänae pietas amantibus tantum lentiorem mortem parat. Nam primum volebant e quadam pudicitia mortem absolutam cessationem, deinde autem volunt ex effrenata cupiditate impossibilem, aeternum orgasmum ad mortem ducentem. Casus typicus est classicae tragoediae: Magna pietas malum magnum excitat. Brangäna permoto corde bonum cupit maximum facere, transformat autem et Tristanum et Isoldam in duos zombies, in morts-vivants ut illos qui LSD drogam sumentes e delirio numquam regressi sunt.



8




Inopia communicationis mater omnis tragoediae est. Efficitur actio tragica ex ignorantia benevolentis, i.e. iunctione ignorantiae cum benevolentia in eadem persona, ita ut cum bonum facere velit tamen erret quia res et causas nescit. Sed ut vere tragica sit actio, ignorantia non potest e mera negligentia fieri. Potius tragicus heros conatur quantum potest res nosse, nequit autem propter contrariorum casuum multitudinem – praecipue quia commercium cum conflictantibus non est possibile, e.g. cum eventus se praecipitant nec tempus manet. Brangäna ideo potionem non mutavisset si tempus ei fuisset ad Isoldam consulendam et causam considerandam. Isolda quoque non voluisset mortem per toxicum si ipsa Tristanum convenisset. Tristanus ipse Isoldam minine vitavisset si novisset quid sentiret illa. Omnia reducunt ad parum vel male intellecta, et sequentia errorum ad infinitum regressum. Nam si Tristanus Isoldae maritum non necavisset, maritus si cum rege Marco non bellum fecisset sed in pace vixissent, nulla fuisset tragoedia. Quae est finalis exitus sequentiae quorundam verborum atque actionum male intellectorum.

Unde vero colligitur tragoediam malum antiquum vel saltem alterius temporis esse, quod hodie et facultates et instrumenta communicandi plura ac meliora sunt, conflictuum exaggeratio saepius vitatur, interdum triviali modo: Antigona sat est celere SMS ad Creontem mittere «what’s going on, dude?» et cuncta res se melius gerit. Rarius factum est quod communicatio cum conflictantibus non est possibilis. Modernitas enim, quoniam heroicam tragoediae solemnitatem amisit, vero non iam est multarum huiusmodi tragoediarum scaena. Hoc nonnulli signum amissae sensibilitatis putant, sed tragoedia moderna, quia subtilior, haud minus gravis est. Eodem modo, catharsis manet ubi manet pietas, nec deest inter nos pietas quaedam erga hodiernas mundi miserias, quamquam malorum facilius est technologica delectatione saepe oblivisci.



9




Cum autem de Wagneris Tristano et Isolda tractamus, cur hoc tragoediam dicamus? Tantus est potionis in amantes effectus ut quodam modo actio tragicam altitudinem amittat. Quid pietatis, quam benevolentiam sentiremus pro meris machinis? Nam hoc sunt toxico sumpto Tristanus et Isolda. Non iam exsistunt ut responsales entitates. Nesciebant forte quid facerent, verum tanta est negligentia ut pietati fere nullus locus sit. Una tragica ratio fuerit quod amantes, ratione propter drogam amissa, tamen sensum verum alter pro altero patiuntur. Fuerint enim quod remanet ex homine cum ratio peperit: nec liberi, nec responsales, idonei ad amorem altissimum sed machinae. Id est tragoedia quod amor est sublimis, dignus deorum immortalium quibus nec procreandum nec laborandum est. Sed non est dignus mortalis bio-chemicae machinae. Melius fuerit ut mures vivere quam meri mortales tam altum sensum pati. Igitur tragoedia duorum amantium fit omnium hominum.

Quoniam amor reductus ad effectum bio-chemicae potionis, quid ex antiquo conceptu remansum est nisi philosophicus tantum aspectus? Nam verus amor iam non potest dici ullus sensus esse – sensus est fortuitus casus e corporis liquoribus. Amor ut imago libertatis et deliberatae rationis est tantum alterius studium quoddam, studium ad intellegendum potius quam possidendum. Quod possidere facile est cum sub potionis torpore animus fuit, sed alterum intellegere difficile, nobile, vero amori. Ironicum est quod amor nobis relictus unus qui nomen meretur antiquissimus est Platonicus quem in Phaedro, Symposio et Lysi legimus – nam parum amor est in sensu et cupiditate. Alterum amat ad bonum quoddam ducendo, non tangendo. Sensum quem amorem dicimus dicamus instinctum, altum et verum tamen abstractionem mentisque studium.



10




Non fuerat prima opera talia tractans nec prima ubi amor impossibilis fuit. Apud Lohengrin amorem reperimus divinum, tam sublimem ut intactilis sit: Caelestis heros Elsam ex iniusta morte servat et uxorem ducit cui autem non licet eius originem nec nomen rogare. Limites sunt inter ambo, dispar ratio inter divinum et humanum. Nam quamvis Lohengrin imago sit puri ac veri amoris, Elsa quoniam humana est divinum non assequitur, nec potest Lohengrin amorem praebere quem cupit illa. Gravis inde difficultas, conflictus oritur, aporia, quod verus amor nimie divinus est ad humanam vitam. At Tristani et Isoldae aporia omnino contraria est: Verus amor ad humanam vitam est nimie carnalis. Tota enim actio ostendit dolorem, desperationem, desiderium gaudii cuiusdam tam effrenati ut parum limes humanae vitae huic satis sit. Ad amorem tunc anima non satis erat, nunc corpus. Quod bene illustrat mutationem tremendam quam amoris conceptus in Wagneris operis paucis annis patitur. Lohengrin primo tempore 1850 moderatur, Tristanum et Isoldam ad finem anni 1854 componere coepit «in memoriam», scribit, «dulcissimi omnium somniorum» quod «numquam in mea vita vera amoris felicitate fructus sum» (16 Dec. 1854 ad Liszt), dum verum et uxorem habebat et cum Mathilda Wesendonck amores.

Sed quamquam Tristanus et Isolda alter alturum concupiscunt potius quam amant, amor tamen in actione non deest: Purum ac generosum invenimus in rege Marco. Qui proditione patefacta verus amicus deplorat amicum fere magis quam se ipse. Nam cum amantes deprehendit tanta est tristitia ac dolor ut amicum quidem punire nulla cogitatio sit, sed omnes vires modo satis sunt ad plangendum.



11




Inde videtur tragica nobilitas: Marcus intrinsecus vulneratus non cessat amicum amare neque ex odio plangit, sed plangor est vox dolens amoris nimie puri in hoc indigno mundo, ita ut amor et generositas superflua fiant. Tristanus enim erat ultimus e quo Marcus fidem fractam exspectavisset. Verum amor erga Tristanum, quia amicitia nec cupiditas fuit, cum etiam sobrius, gravis ac tranquillus, quodam modo verior quoque fuit. Repente autem se deceptum fuisse comperit neque intellegit quid fecerit ad haec merenda. Unus est in opera Marcus rex qui nobilem patitur amorem, unus cuius in planctu vere miserati simus. Ex istis partibus Wagner personam tragicam maxima altitudine efficit, summo artis ingenio utitur. Casus est unicus, quoniam in reliquis actionibus Marcus homo cupidus ulciscendi depingitur. Quod infertur e Thomae Britannici actione, ubi amantes deprehendens dicit iratus:


«Atendés moi chi un petit;
En cel palais la sus irai,
De mes barons i amerrai:
Verront com les avon trovez;
Ardoir les frai, quant ert pruvé.»



In rogo eos cum res probata erit cremarit! Attamen ira epici herois Christianaque «ira iusti» legitima aestimatur hoc in litterario genere. Sed Wagner efficit heroem cuius in plangore nulla est ira. Unus aliquando impetus contra Tristanum tristissima «sceleste!» exclamatio est. Hic patefit intimus dolor: Ne cupiebat quidem rex Marcus uxorem ducere, plangere potius mortem primae uxoris quae nullos regi liberos reliquerat. Sed amicorum cohorte cum omnibus regni ipsoque Tristano perseverantibus, haud sine mora assensus erat uxorem ducere novissimam. Quam Isoldam Tristanus ei ferens, rex putabat sese atque amicos regnumque totum honorare, gavisus ipse de «mirifica muliere» quacum tranquillam vitam agere cupiebat. Ubi tali in animo Tristanum deprehendit et Isoldam cum regni cohorte «hoc, Tristane» tantum inquit «vere fecisti?» et «mihi hoc, hoc, Tristane, mihi» dedisti? Et plangens canit:


Wozu die Dienste
ohne Zahl,
der Ehren Ruhm,
der Grösse Macht,
die Marken du gewannst;
musst’ Ehr’ und Ruhm,
Gröss’ und Macht,
musste die Dienste
ohne Zahl
dir Markes Schmach bezahlen?
(...)
Die kein Himmel erlöst,
warum mir diese Hölle?
Die kein Elend sühnt,
warum mir diese Schmach?



Quare innumerabilia servitia, honoris gloriam, magnam potestatem mihi Marco tulisti? Honorem gloriamque, magnam potestatem, innumerabilia servitia tandem infamia Marci tibi solvere debuerit? (...) Quam ne caelum quidem liberat, quid mihi hic inferus? Quam ne miseria quidem expiat, quid mihi haec infamia?



12




Ignorat scilicet amantes intoxicatos esse. Sed tanta est amicitia, tanta pietas et ultra hunc bio-chemicarum machinarum mundum nobilitas ut veritate comperta de potione atque amoris torpore, non tantum amico mortem quaerenti veniam dat verum etiam festinat ut amantes in matrimonio coniungat! At sero festinat ad Hiberniae litora cum Isolda navigans ubi Tristanus iam moribundus iacet. Moribundus profecto, quia aut Marci plangorem audiens aut in impossibili amore dissolutionem ultimam cupiens sese postquam Marcus locutus erat in inimici gladium iecerat sibi mortiferum vulnus poscens. Hoc animi statu sanguinisque copiam effundens discedit ad Hiberniam, ubi autem delirio captus navem exspectat Isoldam ferentem. Naves vero appropinquant, sed cum primum in terram egrediuntur cum aliis primum Isolda, deinde Marcus, Tristanus nomen Isoldae vocans moritur. Isolda tunc delirans ingente capta desperatione canit et amantem secuta ipsa moritur. Vivit Marcus.

Rogarit quidam cur una persona vere tragica Marcus, qui tantam ac puram animi altitudinem exhibet cuiusque tantum miserendum est, in actione parum appareat. Forte est actio imago mundi, ubi omnis verus amor veraque virtus raritas, communis tamen turpitudo, ebrietas ac vilis cupiditas. Quas ubique dramae musici videmus et audimus. Rarus contra est Marcus qui amorem ostendit ubi ira exspectabatur. Nam non reperitur in tota opera amor praeter Marcum – inter Tristanum et Isoldam modo sensualis a potione excitata cupiditas. Rex autem et Isoldam et Tristanum amat, Tristanum profecto etiam altius quam Isoldam, quia eius non tantum avunculus verum etiam diuturnus amicus forti cordis vinculo erat. Isolda erat res nova, certe pulchra, et pura et benevolenti regis amore digna – sed nova. Nondum erat firmis intimitas, rex etiam timidus, quapropter Tristanus magis quam altera adversus regem fidem frangit. Et Marcus, quia omnia ignoscit, emergit una tragica persona cuius et amor et dolor veri sunt.



13




Maximum gaudii modo potest cogitari ut deletio et gaudii et gaudentis. Haud differenter Plato arguit in Philebo: Praestantia omnis rei consideranda est in eius absoluta infinita significatione. Gaudium autem absolutum infinitumque iam dolorem appropinquat, quod omne gaudium quo magis gaudetur eo minus satisfacit, dum gaudens quia numquam satisfit quo magis cupit eo magis sese delet. Amor enim ut infinitum gaudium se tamquam aporiam habet, quod ad infinita finita vita inepta est. Cum desiderium sine fine tenetur, vita quoque vilis videtur. Inanis surgit spes quod facile superanda est. Sed vita, cum maxime vilis ac parva finitaque sit, maximum est omni homini datum. Transcendenda non est sine delenda. Itaque falluntur Tristanus et Isolda dissolutionem quaerentes quae neque ad amorem nec vitam ducit. Actio videtur fatalem nobis casum significare: Homo est bio-chemica machina sese sua sponte deletura, natura volente confecta ad sese per desiderium infiniti gaudii delendam. Mendacis enim dissolutionis cupiditas fuerit vera sensuum tragoedia.


Tristani concentus
© Tristani concentus, operae signum maximum. Photo: Romain Behar, Wikimedia.

14




Innatum dicit Schopenhauer unum errorem esse: Quod mundus institutus est ad felicem exsistentiam continendam. Nam quid felicitatem vocamus nisi infinitam cupiditatum satisfactionem? Ridiculum esset metaphysicam cogitare potestatem statuentem: Fiat mundus ut septem miliarda hominum felices vivant et quisque quodcumque cupit capiat. Ne metaphysicis quidem terminibus hoc possibile esset. Quid enim accidat si duo homines eandem rem cupiant quam unus habere possit? Iam Hobbes in Leviathan respondit: They become enemies. Felicitas non potest cogitari ut effrenata quam in Tristano et Isolda videmus cupiditatum satisfactio. Mundus nimie parvus est ad omnium hominum cupiditates, et tristes sunt instinctus qui nos ad reproductionem pellunt, quoniam quo magis homines mundo infuerint eo infeliciores erunt alter alterum obstantes. Quis est enim felicitatis prospectus?

Pietas, et meditatio, et mentis abstractio tantum servant e se ipso hominem. Pietas quam Tristanus et Isolda delirantes merentur eadem est ac humana conditio a felicitatis delirio illusa meretur. Quoniam principium mundo irrationale inest, quod nemini favet, delirium est omnis spes quod vitae finis amor est. Amor ne possibilis quidem est in bio-chemica machina sese sua sponte deletura. Itaque Isoldae mors et mortifera musica non unius ruinam sed omnis humanitatis ostendit in amoris aporia. Operae morbiditas necessaria est: Necare potest, sed etiam docere.

Wagner cogitarit Anulum Nibelungensem magnum opus fuisse, in quo fortasse diutius laboraut. Sed neque Anulus nec Parsifal superat Tristani et Isoldae audaciam. Saepe enim accidit ut artifex cum multum laboret ad opus quoddam perficiendum haud tam magna efficiat ac opera facilius orta. Nam omne opus nimia artificis cura atque tensa exspectatione confectum non ostendit ipsius ingenium naturale, liberam artem. Opera magna sunt illa quae musicus non componit quae magna sint: Artificis altitudinem naturaliter, scilicet fortuito casu ostendunt. Opus ipsum loquitur.

Tristanus et Isolda discrimen harmonicum effecit. Wagner omnibus usus est quae musica, melodia atque harmonia, adhuc tradita praebebat. Et uno opere omnia superaut – ita ut postea nullus musicus serius traditionem perrexerit. Utrum secundum an contra Wagner, omnes alia experti sunt, et Debussy et Schoenberg, et Stravinski et Strauss. Nullum opus tam magnum effectum in harmoniae historia ac Tristanus et Isolda habuit. Praeclarus Tristani concentus, etsi Wagner non primus adhibuit, in contextu quo tunc apparuit totam componendi artem mutavit, unum inter reliqua exempla. Sic componista eversit musicam, sic monumentum, sic monstrum creaut peremptorium: Necat incautum.



15




Fascistae heroicum modum apud Wagner amabant, quod videbatur mythicum populi epos musicum narrare. Quamvis talia de Tannhäuser ac Lohengrin operis dici possent ipseque Wagner anti-semita esset, genus componendi mutavit. Heroici romantismi apice cum Lohengrin assecuto, Tristanus et Isolda multitudine dissonantiarum ac chromatico ingenio romanticam musicam transcendit. Heroicus mythos, quamquam in superficie manet, amaro realismo cedit e quo pessimista mundi visio emergit, amor sublimem auram amittit – nihil fuerit minus romanticum. Nonnumquam autem accidit ut circa ingeniosum turba mediocris ambulet quae artificis opus amat sed parum intellegit. Sic operae ut Tristanus et Isolda et Anulus Nibelungensis a Nazis laudabantur quibus nulla facultas bene interpretandi erat. Nam Anulus cum quidem mythicam auram habeat tamen de cupiditatis ruina agitur, quod minime allexerit cupidissimi benevolentiam. Sed olim potestatis cupidi tam caeci erant ut modo cupiditatem suam viderent, subtilem operae significationem neglegerent. Wagner ipse, qui praeter musicam ignobilis homo erat, nimie praeumbratus est a Tristani et Isoldae magnitudine.

Opus magnum inter maxima humani ingenii compositum est. Dissolvit musicam ne vita deleatur. Nam perfectio, summa delectatio, omnis cupiditatis transcendentia quid esset nisi infinitum gaudium? Musica et gaudium necesse est vitae speculum sint. Ne desiderium decipiant, ad finem veniant. Wagner harmonicam abicit pulchritudinem, at musicam pro ea componit haud minore altitudine. Omnia quae pulchra videntur non pulchra sunt, nec minus pulchra quae non videntur. Schoenberg, Strauss, Luigi Nono, Ligeti parum audiuntur quod primo tempore non adulantur aures. Ignobilis est immediati gaudii cupiditas, frivolam modo mentem ostendit. Sic diversas nunc vias sequuntur musica classica et popularis. Haec ubique sonat et tonat, illa sub oblivionis umbra iacet. Quae res si bene consideras haud mala: Superioris musicae veritas non fuerit adulatio, sed gaudium altius quaerendum, laetitia tenera sive sobria, finis conscia et contenta – etiamsi Schopenhauer principium dicit irrationale mundo inesse. Animi refugia secundum Buddhismum tria adsunt: Omnia transeunt. Desiderium dolor. Nihil est ipsum.



Folium VI









Lingua torta lingua pulcherrima



DE MODIS VERBORVM ACCIPIENDORVM
IN HODIERNA LATINITATE






Aesthetica nostrae aetatis vertitur tamquam sub umbra paradeigmatos originalitatis, quod nomen non adhibeo secundum classicam, verum consuetam proprietatem. Ut inprimis quaestio explanetur, duo sunt conceptus. Alter asseverat usum verbi vel nominis esse proprium ubi similis fuit Ciceronis vel classicorum: proprietas classica. Alter affirmat etiam esse proprium cum omnes hodierni sermones idem verbum eodem sensu abhibuerunt: proprietas consueta.

Nomen “originalitas” non ostendit classicam proprietatem: secundum consuetam adhibetur. Universalis consuetudo huic unum sensum assignat: originality, originalité, originalità, originalität. Hoc modo non est neologismus, potius assimilatio. Itaque ne miretur lector si hic verba secundum consuetudinem assimilantur. In dubio notetur abbreviatio u.c., id est universalis consuetudo, ad assimilationem indicandam: loquamur nunc de paradeigmati originalitatis.

Conceptus a tempore venit quo Hegel philosophus in Acroasi de Aesthetica affirmat originem pulchri haud posse mechanicam technicam esse. Respondebat illis qui sub simulatione classicae curae superficialem antiquissimorum modi imitationem producebant. Quae nil erat quam repetitiva perpetuatio (u.c.) earundem methodorum ad similaria perficienda: fixum archetypon, perfectum exemplar. Hic est nucleus Romanticae criticae (u.c.) in classicismum. Bellum non e mechanica quadam methodo sed ex animi subjectivitate oritur. Postulatum est a poetis non classicorum, sed sua propria voce canere. Sic appellata est talis ars “originalis”, quia “oritur” pulchritudo ex intimo artificis.



1




Sed difficultas conceptui inhaeret: Quomodo metiamur voces ad originalitatem censendam? Nam si originale est sua propria loqui, quis iudicarit utrum ego scribens ipsa mea scribam annon? Non exstat obiectivum criterion quod distinguat quae vox cui homini sit. Non exstat obiectiva mensura. Talis quaesitio est fallacia quae ad puerile iudicium duxerit. Et videamus rationem: Si mensurabilis est originalitas, iudicium eam metitur secundum differentiam. Originale fuerit opus quod differt ab aliis. Id quod differt etiam pro “novo” habetur, unde repente novitas et differentia criteria originalitatis fiunt. Vere dictum? Minime. Contradicit bonam praemissam romanticam: Vox, si vere intima, immensurabilis – sin autem mensurabilis, iam non intima! Ergo, quomodo proponunt se criteriis novitatis ac differentiae originalitatem metiri?

Si originalitas est tantum differentia et novitas adversus alios, paradeigma fit mechanica technica, fixum archetypon, perfectum exemplar. Ubi tunc libertas? Nam quid magis importans (u.c.) ad intimitatem: dicere quid velis aut quid ab aliis differat? Si finis tantummodo ab aliis differre, non est necesse scire quid dicere velis, satis est differre. Tamen, qui libere cogitat libertatem tenet consentiendi cum aliis. Sed consensus exstinguit differentiam.

Novum quod differt potest originale esse, sed aliis similare non eget ipso facto originalitate. Nonne meministis Aristotelen? Nam ἐνδέχεταί τε καὶ εἶναι καὶ γίγνεσθαι ὅμοιον ὁτιοῦν καὶ μὴ εἰκαζόμενον πρὸς ἐκεῖνο (Aristot. Met. 1.991a), id est, quodviscumque esse aut fieri potest alio simile nulla imitatione ab illo effecta. Quod pro metaphyisicis valet, valet pro arte. Neque est omnis opera aliae similis deliberata imitatio. Itaque non est necesse vox differatur ab omnibus ut propria sit – necesse contra quaerere: Cur est mea similaris aliae, aut melius: Quare dissimilis fuerit? In hodierno mundo vivunt septem milliarda quorum tertia pars sibi nomen artificis arrogat. Num speras fore ut nemo milliardorum dicat quod ab aliis iam dictum?



2




Ergo, sit acceptabile (u.c.) quod plurimi modo similari de iisdem scribunt, cogitant, opus componunt. Ubi tot de iisdem tractant, exaggeratum est postulare absolutam differentiam ac novitatem. Magis opportunum observare quid dicat quisque. Omnis ars pulchrum quoddam quaerit, sed consideremus quoque relationem (u.c.) inter artem et veritatem. Mathematica videtur speculum veritatis, etsi non cunctarum rerum quas conceptus continet. Attamen 1 + 1 = 2 nec discrepatur inter homines de talibus. Problema omnis artificis id est: Quae est artis prioritas (u.c.), verum dicere aut pulchrum? Alterum non praecludit alterum, sed ad ultimum finem spectamus. Nulla ars exsistit sine humana vita, quo ars non est absoluta abstractio (u.c.) sed pars humana. Verum condicio humana est conditio quaerentis veritatem, quae sola docet qui simus sicut adagium “nosce te ipsum”. Hoc dicto, quod pulchrum dicitur non videtur eandem orientationem offerre ac verum, cum non sit necesse pulchrum esse verum. Quod non verum est, est falsum. Quia mentitur detrahit ab illo “nosce te ipsum”. Itaque ars quae mendacio nititur, etsi pulchra, frivolae delectationis est.

Si 1 + 1 = 2 verum, melius est dicere quam 1 + 1 = 3, etsi pulchre dicitur. Attamen omnis homo iam dicit 1 + 1 = 2 verum. Non est ulla originalitas in hac affirmatione. Sed veritas. Quae veritas magis importans. At pulchrum, inquit modernorum quidam, eget originalitate. Age crepusculum, nonne bellum est? Bellum, ait, bellum. Tamen, non est originale. Quotidie repetitur. Mathematicane bella? Pulchra, ait, pulcherrima. Non est originalis. Non mutat. Ne pulchrum quidem, ut videtur, originalitate eget. Et verum, si magis importans pulchro, est originali magis importans.



3




Fortasse originale est crepusculum, quia, quamquam repetitur, tamen e se ipsum oritur cursum de nihilo pendens et ergo verum est adversus se ipsum. Similariter, originale est rursus dicere verum. Contra, omni die aliter dicere ostendit differentiam, non veritatem. Originalis est vox tantum per sese ipsa veritatem quaerens. Bene dictum? Sed tunc, cur orginalitatem cupierit si melius est veritatem non sola sed cum aliis quaerere? Nam quod communi studio quaeritur facilius invenitur. Unde colligitur metam originalitatis non esse veritatem quaerere. Quare originalitatem quaeramus?

Si vera ars de veritate versat, quae vox est audienda – artificis aut veritatis? Veritatis, inquiat, per artificis. Nihil mutat: Vox veritatis est importantior voce veritatem dicentis, quia veritatem dicens servit veritati. Implicationes (u.c.) in relatione inter verum et pulchrum? Multae: Omnis ars est pulcher modus ostendendi quod verum est. Sed verum non necesse est pulchre dici. Unde videmus veritatem non egere arte, sed artem veritate. Ars numquam se ipsa quaerit, quaerit veritatem. Originalitas est artificium, non finis, non vox quae sonat aequaliter in omnibus. Haec est aporia artis quae veritatem quaerit per pulchrum: Pulchrum nequit verum manifestare, sed ars sine veritate ars frivola.

Itaque veritas non est modus dicendi, sed quod dicitur. Pulchritudo autem non est quod dicitur, sed tantum modus dicendi. Et modus mutat, cum status manet. Veritas non modus, sed status.

Hoc si verum, quare antiquos imitati simus, quare modernos? Melius valet primis cum verbis surgendis loqui. Quis dixit verbum necesse pulchrum esse? Ecce ne vereamur torquendo dicere verum. Aesthetica turgida ac taetra simul valet ac pulchra adulatoria, lingua torta lingua pulcherrima!



4




Itaque duobus casibus fallaciam habes: (a) ubi antiquos imitari magis importans est quam verum dicere; (b) ubi differre ab antiquis est magis importans vero. Alter est error classicismi, alter romantismi, quoniam veritas non est similitudo vel dissimilitudo cum antiquis. Ambo errores inter nostros perambulant ut larvae aestheticae, quarum est argumentum “videte, Quirites, quam similis Ciceroni scribo, quam classicus sum!”, vel forsitan “videte, guys, quam ab antiquis abhorreo, quam originalis, quam novus, quam cool sum!” Ars frivola, frivola vita. Principium nec sit exaggeratus conceptus originalitatis neque obstinata imitatio mechanica. Sed torqueant linguam ubi torqueri potest.



Modi accipiendi


Ecce torqueo et nomina nova accipio! Quae nomina differentibus modis oriuntur. Inventio fingit neologismos ubi assimilatio non est possibilis quia non habemus universalem consuetudinem. Sic dicimus “pedifollis” pro athletica quam alter sermo “football”, alter “calcio” appellat. Assimilatio adhibet nomina universaliter idem significantia. Verba vestit classica forma, ita ut originality, originalité, originalità, originalität fiat originalitas. Verum appropriatio adhibet primam formam, i.e. immutatam formam nominis globalifacti. Globalifactum est nomen quod in omni sermone in eadem fixa forma adhibetur, sicut Google, smartphone, pâté, browser, sushi, libretto, pizza. Igitur tres sunt modi accipiendi:



5





Inventio neologismi vel neophrasismi 1
Assimilatio universalis consuetudinis 2
Appropriatio primae formae 3


Optimus modus est assimilatio proprietatis consuetae. Sed hic oportet duo videre: primum, ne mutetur significatio nominum quae iam proprietatem classicam habent; secundum, ne assimiletur nisi nomen quod vere ac praeter dubium omnibus sermonibus idem valet. Nam nomina sicut “formidable” Anglice et Francogallice alios sensus habent, ita ut nomen “formidabilis” non possit adhiberi nisi classico sensu. Praeterea, si nomen iam habet proprietatem classicam, abhibeatur tantum eo sensu. Ergo, quamquam habemus consuetum usum “copy, copie, kopie, cópia, copia” duplicationem vel exemplum significans, non licet Latine dicere eodem sensu “copia”, quia “copia” iam classicam proprietatem alio cum sensu habet. Ubi autem non est proprietas classica, adhibeatur secundum consuetam, sicut “interessans, interessantis” bene assimilatur ex “interesting, intéressant, interessant, interesante, interessante”: universali consuetudine.

Cum autem non exstitit universalis consuetudo, assimilatio non est possibilis. Inventio interdum ingeniosa est, e.g. capitilavium pro shampoo, sed periculum adit quod nemo neologismum intellegit. Nam quamvis Bacci cardinalis et Romana curia nobis suaserint pro “pizza” scribamus “placentam compressam” et “subitaneam rerum conversionem” pro “putsch” (vide Lexicon Recentis Latinitatis), quare complexitas (u.c.)? Quare “tromocrates” si iam “terrorista” assimilatio ubique intellegitur? Inventio non est opportuna cum assimilatio facilior est, cum neologismus obscura ac nimie artificialia dedit.



6




Si non exstat assimilanda consuetudo neque opportuna inventio, sique nomen globalifactum est, modus accipiendi est appropriatio. Non vestit nomina formà classica sed primam tamquam crudam adhibet. Igitur appropriatio eget declinationibus alienis quae primas et derivatas formas flectant.



Declinationes alienae


Tractamus enim de globalifactorum declinationibus quorum prima forma appropriatur, i.e. nominum alienarum linguarum effecta globalificione universaliter adhibitorum. Qua de causa eas appellamus declinationes alineas, inter quas videbimus:


Vocalicam 1
Consonantalem 2a
Paravocalicam 2b
Romanicam 3
Nipponicam 4
Irregularem5


7




I. Vocalica Declinatio feminina qua declinantur aliena syllabae levis in -e:


N. smartphone (f.) smartphones
G. smartphonae smartphonarum
D. smartphonae smartphonis
Ac. smartphone smartphones
Ab. 1 smartphona smartphonis
Ab. 2 smartphone smartphones


N. Google (f.)Apple (f.)
G. GooglaeApplae
D. GooglaeApplae
Ac. GoogleApple
Ab. 1 GooglaAppla
Ab. 2 GoogleApple

Duo Casus Ablativi: Omnes declinationes alienae duos ablativos habent. Primus ablativus est instrumentalis vel directus, quo utimur absoluto. Secundus ablativus est indirectus, quo utimur cum praepositione aut sicut verbi obiecto. Sic dicimus: Puer vivit cum Google, puer utitur Google, sed puer Googla quaerit.



8




II.a. Consonantalis Declinatio neutra qua declinantur aliena consonantibus desinentia:


N. browser (n.) browsers
G. browseris browserum
D. browseri browseribus
Ac. browser browsers
Ab. 1 browsere browseribus
Ab. 2 browser browsers

Sic declinantur hacker, flâneur, facebook, matador, i-pad et parissyllabus blackberry, -ris etc. Gallica in -eu, -au mutant |u| in |l|, in -eau cadit |e|: tableau, tablalis, vinum bordeaux, vini bordalis (sed urbs et civis sunt scilicet Burdigala, Burdigalius).


Prima forma et forma derivata: Prima forma est forma cuiusdam globalifacti quae immutata atque invariabilis adhibetur. In omnibus declinationibus alienis, casus nominativus, accusativus, vocativus et secundus ablativus primam formam nominis adhibent. Aliter dicto, nominativus, accusativus, vocativus et secundus ablativus, quoniam eadem communi prima forma utuntur, non declinantur. Primae formae ultimi exempli sunt “browser, browsers”. Reliquae sunt formae derivatae, i.e. declinatae derivationes primae formae, ita ut modo casus genitivus, dativus et primus ablativus declinentur:



9




Pr. forma browser browsers
Gen. browseris browserum
Dat. browseri browseribus
Inst. browsere browseribus

Casus genitivus, dativus et instrumentalis (primus ablativus) tamen possunt in prima forma adhiberi ubi alia phraseos membra iam casum indicarunt. Sic dicitur: impetus multorum hackerum vel impetus multorum hackers, sed tantum impetus hackerum.

Similariter, in situationibus difficilibus licet prodeclinationem periphrasticam quandam adhibere sola cum prima forma, qua possibile fuerit dicere impetus hackerum et impetus de hackers:


N. hacker hackers
G.* de hacker de hackers
D.* ad hacker ad hackers
Ac. hacker hackers
Ab. 1* per hacker per hackers
Ab. 2 hacker hackers


10




II.b. Paravocalica Declinatio qua declinantur Gallica syllabae fortis in -é:


N. pâté (m.) pâtés
G. pâtèti pâtetorum
D. pâtèto pâtètis
Ac. pâté pâtés
Ab. 1 pâtèto pâtètis
Ab. 2 pâté pâtés

Sic declinantur cliché, rosé et cetera Gallica globalifacta, quae servant originale genus. Cum nomen ex participio in -é derivaut, formae declinantur secundum participium antiquum “chantet [chanté], chantède [chantée]”:


N. attaché (m.) attachée (f.) attaché(e)s (m./f.)
G. attachèti attachèdae attachetorum/arum
D. attachèto attachèdae attachètis
Ac. attaché attachée attaché(e)s
Ab. 1 attachèto attachèda attachètis
Ab. 2 attaché attachée attaché(e)s


11




III. Declinatio Romanica qua declinantur masculina Romanica globalifacta in -o, praecipue ex Italo et Ibericis sermonibus:


Modus syntheticus:

N. libretto libretti
G. libretti librettorum
D. librettо̄i librettis
A. libretto libretti
Ab. 1 librettо̄i librettis
Ab. 2 libretto libretti

N. sombrero sombreros
G. sombreri sombrerorum
D. sombrerо̄i sombreris
A. sombrero sombreros
Ab. 1 sombrerо̄i sombreris
Ab. 2 sombrero sombreros


12




Modus analyticus:

N. libretto libretti
G.* del libretto librettorum
D.* al libretto librettis
A. libretto libretti
Ab. 1* dal libretto librettis
Ab. 2 libretto libretti

N. sombrero sombreros
G.* del sombrero sombrerorum
D.* al sombrero sombreris
A. sombrero sombreros
Ab. 1* dal sombrero sombreris
Ab. 2 sombrero sombreros

In modo synthetico, -о̄i non casu adhibetur: |i| vestigium est differentiale Graeci Iota subscripti, quod in prima et secunda declinationibus (Dat. *rosai, *puerо̄i, *dominai, *dominо̄i) ante classicum tempus cecidit. Quam formam nunc etiam primus ablativus habet.

In modo analytico, primae formae in toto singulari servantur, dum particulae del, al, dal non iam Italae sed fixum declinationis signum fiunt, qua de causa scribitur “dal sombrero”, etsi “sombrero” Hispanicum nomen sit neque Hispanice “dal” utatur.



13




Sic dixerimus: Lucretia cum libretti ambulat et librettis commovetur. Lucretia, quae non ambulabat cum sombrero, molestabatur dal macho, sed bona Lucretia machoi non cessit, non, Lucretia non cessit al macho! Quid fecit Lucretia? Lucretia nunc cum sombreros ambulat, Quirites, neque machis molestatur. Che bello, quam tortum, quam magna trascendentia! Sed eheu, incredibile dictu: Cosa è questo? Impresario dedit Lucretiae libretto al macho! Quid fecisti, Tarquini?

Sed basta! Romanica in -a declinantur ut classica prima declinatio, e.g. pizza, pizzae etc. Ne scribamus quasi explicaremus Ciceroni quid pizza sit. Omnes scient quid dicamus si “pizza” scripserimus, neque peccatum est pizzam cum ketchup arcessere. Cicero nesciebat quid pizza sit? Problema suum! Nos scimus et adoramus. Si nescit “pizzam”, quam minus “placentam compressam”! Differentia inter duo? Primum nescit Cicero, secundum nec Cicero nec nos ipsi.


IV. Nipponica Declinatio qua declinantur cuncta Nipponica globalifacta:


N. sushi (n.) sushi
G. sushino sushino
D. sushini sushini
A. sushi sushi
Ab. 1 sushimade sushimade
Ab. 2 sushi sushi


14




Sic declinantur kabuki, nintendo, samurai, geisha et omnia reliqua. Quae unam formam singularis et pluralis habent. Quoniam terminatio fit Nipponicis postpositionibus, licet signum coniunctionis adhibere. Sic scribimus: sushino vel sushi-no, samuraimade vel samurai-made.


V. Irregularis Declinatio qua declinantur inter alia:


N. Élysée (m.) Spotify (f.) Yahoo (n.)
G. Élysèi Spotifae Yahus
D. Élyséo Spotifae Yahui
A. Élysée Spotify Yahoo
Ab. 1 Élyséo Spotifad Yahu
Ab. 2 Élysée Spotify Yahoo

N. shampoo (m.) shampoos
G. shampus shampuum
D. shampui shampubus
A. shampoo shampoos
Ab. 1 shampu shampubus
Ab. 2 shampoo shampoos


15




Declinationes alienae sunt originales? Necessariae! Si vis de veritate loqui, non potes realitatem vitare cuius in sinu etiam monstrosum habitat. Lingua non est bijouterie. Non egemus sermone Paradisi in Eden neque oportet caeciter antiquos copiare (u.c.): Ne vereamur taetra dummodo vera.



Paralipomena


Declinationibus expositis, non habemus coniugationes sui iuris alienae, sed eodem modo quo nomina globalifacta, verba quoque linguam petunt, inter alia downloadare, twittare, likare. Quae prima coniugatione flectuntur: downloado, downloadas, downloadabam, downloadavi, downloadatum.

Progressivus aspectus iam pridem movet sermones. Neque impossibile fuerit novo modo dicere: Nunc sum scribens quod semper scribo! Heri eram twittans ad Donald Trump philosophum cum smartphone mea sonaut. Ecce multa emails accipio de novo Samsung nec me paenitet vetus i-pad abiecisse: Non iam necesse erit ut spero i-padis terribilibus browsers uti.

Hoc dicto, perfectum in -avit, -evit-, -ivit potest syncope Romanicà scribi. Quae indicat casum vocalis |i| in Romanicis sermonibus, dum |v| ut |u| dicitur. Hoc patet e Lusitanico sermone, ubi |u| pro |v| et scribitur et dicitur. Itaque amavit, i.e amauit, dedit amaut* et amau* antequam amou, amó, aima dedisset. Ergo syncopes Romanicae formam quam proponimus indicat transitionem de vulgari Latinitate ad Romanicas linguas, quamquam Latinitas est. Alternativa (u.c.) naturalis ad perclassicas formas in -avit, -evit, -ivit.



16




amai delei audii
amasti delesti audisti
amaut deleut audiut
amaumus deleumus audiumus
amastis delestis audistis
amarunt delerunt audirunt


Tamquam hortus, in quo non satis est rosas habere fragrantes cum omnis sese herbis quoque pulchrum faciat, lingua non est uniformis hortus. Non exsistit solum ad collectionem chef-d’œvrarum accommodandam, verum etiam ad ordinariae vitae mediocritatem gerendam. Ibi casum habueris simul ac meum, qui sedens non modo passerem inter flores contemplo, digito quoque lap-tope textum. In telae speculo sum videns imaginem mei non toga vestitam, sed vili camisa cum jeans.

Mundus brutus est – non est autem vita sine mundo. Hoc modo tranquilliter sedeo et arcesso coca-colam, grotescum saccharum iuxtam librum Stefan Zweigis mihi legendum. Et bibo! Nec desii de Spiritu Sancto vel Tusculanis cogitare quamquam Samsunge novissimum app downloado et olim nintendono videogames lusi, at uti nox diem fames satietatem sequitur. Edere? Quid est iam vita sine pâté? Egemus interessanti praecepto – adde pizzam (cum ketchup quaeso), adde sushino gustum, adde brutalium fructuum transcendentiam: Vita torquenda est.

Somnium? Mihi colendus ero ubicumque fortuna posuerit. Sub umbra arborum generosa sedebam lacum conspiciens, lilium velut tranquilla super facie. Sic cuperem mori, sic vivere, sinu absconditus miro in silentio quod amata modo solis paulisper lux reperit. Cadite, folia, super caput et animam reddite viridem. At cor dubitat? Inter arbores ambulare, ultra vadere. De aeternis mortuo sermone scribam ne ullus videat oculus quod tacitus semper novit. Et tuba sonaut!

Sed causa puerilis amoris omni die eadem aliter dicendi, sicut drog-addicti nova delectatione egentes ad alias obliviscendas, causa cupiditatis omnium continuo mutandorum est incapacitas immutabilium ferendorum. Non mutat: 1 + 1 = 2. Attamen bellus fuit dies in quo sciisti quid dixeris, tristis ars ubi omnia viles imitationes. Habeo amatas, eheu, perditas horas quamvis spectem ad futuras.



Folium VII









Senatus Deest, Fiat Senatus.



DE MODIS SENATVS RESTIVENDI
ET CAVSIS FINIBVSQVE NOVIS






1. Langobardi vastantes terram diutius ruinatam nunc Romam depopulatam obsidebant, cum Gregorius papa desperans manus vocemque extulit, quae in Ezequielem homilias offerens de profundis querebatur: «Quid est iam, rogo, quod in hoc mundo libeat? Ubique luctus aspicimus, undique gemitus audimus. Destructae urbes, eversa sunt castra, depopulati agri, in solitudinem terra redacta est.» Ruinae Italiae diram perclamabant fortunam neque valebant proh dolor miseri fame cruciati ab imperatore Constantinopoli plura sperare. «Haec autem quae de Romanae urbis contritione dicimus, in cunctis facta mundi civitatibus scimus», neque in tali desolatione qua nulla mundi libebat iam proficiebat, Langobardo gladio ubique minante, temporalibus miraculis credere.

«Quid est ergo quod in hac vita libeat, fratres mei? Si et talem adhuc mundum diligimus, non iam gaudia sed vulnera amamus.» Ad finem mundi ut solam spem nunc oportebat vitam parare. «Quia enim senatus deest, populus interiit, et tamen in paucis qui sunt dolores et gemitus quotidie multiplicantur, iam vacua ardet Roma.» Nondum fumus illius Gothici belli exstinctus erat, vix iam sanguis innocentium super terra granisque aruerat et proximus lacrimas incendium violentam caedem esuriens hostis appropinquabat.



1




Ubi nunc auxilia, impavidum scutum? «Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum?» Leones qui «per diversas mundi provincias discurrentes praedam saeviendo et interficiendo rapiebant» ubi erant? «Quid autem ista de hominibus dicimus, cum, ruinis crebrescentibus, ipsa quoque destrui aedificia vidimus?» Sic scripsit anno 592 Gregorius memoriae nostrae patefaciens terribilem potestatis Romanae finem, cuius in tremore et homines, tempus, monumenta cecidere. Sed multa quae in hominum oculis mors et destructio, in Deo saepe salus et fortitudo fuerunt. Nam cum imperium vetus et violentum in terram cadebat novum de ruinis surgebat in spiritus intimum spectans. Folliculus delendus est ut pulchrius luceat sincera sementis.

2. «Senatus deest» scripsit, quo infertur anno 590 paene nullum senatorem Romae adfuisse, quos flagitia bellorum, fames, ruinae expulerunt. Verum non deerat senatus Romanus, nec poterat, quod Iustinianus imperator bello Gothico Italiam vastante cunctos Constantinopolim convocaut, ubi senatus multa per saecula eadem institutio iuridica mansit. Quod autem de imperio arguendum est, Quirites nostri saeculi, arguamus, nam nihil rectius quam imperium vere numquam exsistentiam iuridicialem amisisse – hoc si quis dubitat, rationes pensemus:

Res illa publica nullam hodierno sensu constitutionem habebat quae condiciones operandi contineret, quo sane colligitur perpetuitatem imperii non e temporali rei publicae potestate, sed e continuitate institutionum pendere, neque est necesse omnes institutiones adesse ut adsit imperium. Una si adest, adest imperium.



2




Sed quid loqueris, inquit criticus quidam, quid vero? Imperium multas habebat institutiones. Multas profecto, e quibus maximae senatum, cum imperatore aut consulibus, exercitum, cum viris e populo, atque ecclesiam Romanam cum pontifice maximo. Cum iam non senatum, imperatorem, exercitum habeamus, adhuc magistratus est ecclesiae Romanae. Quae, ne dubium maneat, non inventio cuiusdam papae superest, sed iuridicialis constitutio ex imperatoris manibus facta.



Ecclesia etiam institutio imperii


At secundum, inquit, theologos Christiana ecclesia non est hominum, sed Dei institutio. Neque impugnamus, sed duas differentes res oportet discernere, alteram Christianam ecclesiam quae, ut aiunt fideles, a Deo confecta est neque ex imperio pendit, verum alteram ecclesiam quam imperium religionem suam agnoscit. Hic non spectamus ad spiritalem identitatem, quae prima Ecclesiae essentia est, sed tantum ad iuridicam. Nam quamquam clarum est spiritalem supra iuridicam esse, oportet intellegere iuridicam. Quoniam iam satis theologi de spiritali tractant, nobis de iuridica disputandum est. Itaque imperatores pontificis maximi magistratum ad papam transtulerunt, qui pontifex antiquissimus magistratus iam ante Christum natum aderat tamquam dux religionis Romanae.

Sane, responderit, sed pagana religio non in ecclesia constituebatur, potius officium ecclesiae pontifice inerat! Verum dicit. Pagana fide autem paulatim desueta, imperatoribus Christianam adoptantibus, primum Constantinus eam tolerare mandaut, deinde Theodosius plenam institutionem imperii agnovit. Quae adhuc tantum theologico sensu universalis ecclesia, nunc iuridico actu ecclesia imperii constituta est.



3




Ne mihi veneritis dictum, quaeso, imperium deesse sed adesse institutionem imperii. Qui ecclesiae caput tantum Romanus episcopus fuerat, nunc quoque pontifex maximus factus erat. Papam quem appellamus distinctas institutiones duas adhuc vestit, alteram ecclesiae Christianae ut summus episcopus, sive papa, alteram imperii Romani ut magistratus, sive pontifex maximus.

3. Summus, inquiet, pontifex papa est nec se maximum vocat. Sed quod summum est, est maximum, et ille, utrum summus an maximus, qui est pontifex pontifex est Romanus: solum Romanum imperium hunc magistratum habet. Quia omnis pontifex nihil nisi Romanus est, summus pontifex et pontifex maximus sunt eadem imperii institutio, quem magistratum Valentinianus imperator III. officiali decreto ad Leonem papam I. et successores in perpetuum transtulit. Magistratus iste non tantum antiquus, verum etiam antiquissima omnium institutionum Romanarum est, quoniam cum nondum erat imperator iam erat senatus, et pontificis officium tam vetus quam senatus.

Nec potest papa quidam aliquando expergisci «nolo, mi fili» dicens, «nolo pontifex esse, esse papa solus volo», et audite rationem: Papa caput est non tantum ecclesiae Christianiae cuiusdam, sed etiam Ecclesiae Romanae, nec potest ecclesia Romana sine pontifice adesse, quo si caput non pontifex est, ecclesia quoque non est Romana. Quae sic vocatur non quia caput ortum sit Romae, sed quod institutionem et magistratum imperii Romani patefacit.



4





Imperium Romanum universale


Catholicam, interpellat, ad nationalem ecclesiam reducis. Sed male confert qui imperium Romanum rem publicam quandam nationalem vel statum vocat, quandoquidem imperium Romanum non ista vel illa natio, non singula res neque exercitus regio vel terra: imperium est totum universum. Neque increparitis, rogo, nos speciem imperii novam ac novum conceptum fingere, quod non ego, non pontifex, non porcorum quidam rex, sed Octavianus Caesar Augustus cum senatu optimam speciem imperii maioris et infiniti ovante populo elaboraut.

4. Iuridica entitas imperii continuata identitate e tempore Valentiniani imp. III. ac Leonis pp. I. nulla intermissione usque ad nostrum perpetuata est. Nam quamvis Bonaparte dux Pium pp. VI. captivum in Galliam abduxerit, dempsit ille vero temporalem potestatem, identitatem pontificis iuridicialem tamen non dempsit, quia pontifex ubique pontifex manet. Praeterea, quam potestatem tenebat ille clarus Gregorius cum pauperibus suis dum Langobardi violentissimo impetu urbem obsidebant?

Senatus deerat, aberat exercitus atque imperatorum purpurea pompa, sed non aberat Gregorius pontifex, Ecclesia Populusque Romanus. Impavida stabat, dum fugiebant alii, non violentorum leonum grex nec sumptuosa gens togata superbae potestatis cupida, sed placidae oves vigilante pastore suo. Ecce vera civitas Dei ubi mundus tantum ruinas videbat, verum imperium quod demum nascebatur dum in hominum oculis mori videbatur.



5




Imperium Romanum est humanitas redempta. Mundus ubi humana iura respectantur, omnis res publica in pace et cives Deum bonumve amantes in amicitia mutua firmique se adhibent, hic verum imperium, universalis publica res quam Gregorius in nomine Dei et hominum bonae voluntatis amavit, fortis defendit, ex animo toto praestavit.



Nequit pontifex senatum convocare?


5. Servaut et sustulit e mortuorum ruinis melius imperium. Deerant senatores non quia noluisset pontifex convocare, verum quod non erant homines optimo senatu digni qui et Spiritui et cordi verorum civium placuerint. Veri cives sunt homines bonae voluntatis ubique orbis terrarum dissipati. Quibus a senatu serviendum est, cum Gregorii adhuc vox conclamat, reverberat, convocat. Ubi «senatus deest» plangit, quaerit «fiat senatus universali populo dignus!» Fiat redemptus senatus.

Figuris pulchris, inquiet aliquis vestrum, loqueris! Mentimini, Quirites, senatus non est loquendi figura neque ullam loquamur si verbo veritas defuerit figuris pulchrior. Quodsi veritatem quaesieritis, comperite: Institutiones imperii ius tenent convocandi aliae alias. Nam eodem modo quo rex populusque olim «fiat» iusserunt «senatus,» ac «fiat pontifex,» eodem quo senatus «fiat» decreut «imperator» et imperator «papa» tandem iussit «fiat pontifex,» quo postea pontifex «Carolus rex» decrevit «fiat imperator,» eodem modo pontifex ius tenet «fiat» imperandi «senatus Romanus!»



6




Quam generosum pacis imperium cuius magistratus se iuvantes convocant pro bono populorum conventuri. Curia, inquiet, Romana curia senatus est! Curia Romana, id est administri pontificis in compluribus collegiis congregati, non est senatus Romanus, quod isti operant pro pontifice et sub eius imperio, dum officium senatorum magistratus, quamquam si bene factum ad universale bonum confert, non est religiosum.



Pax Romana senatus officium


Quid erit officium renovati senatus? Vera, Quirites, pax Romana. Futurus senatus non institutio theologica, sed concilium fiet ad pacem fovendam, neque aliam vocemus Romanam pacem nisi perfectam inter nationes.

6. Pacificus omnium dissensionum exitus est propositum. Senatum conclamamus qui nationum odium dirimat et bella sistat, qui praesentia firmet foedera inter paciscentes, pugnantes suadeat ad dialogum belligerosque pactor de pace persuadeat, qui unitatem gentium foveat pacificam, a detrimento defendat humana iura, pro destitutis belli victimis cuiuscumque terrae valeat et vincula humanae familiae servet, qui pacificatorias ubique legationes emittat et cohortes amicorum permanentes apud nationum principes vel praesides promoveat.



7




Fiat senatus hodierno sensu diplomatica sui iuris institutio. «Sui iuris» valet libera, neque oportet conventus sub imperio rei publicae cuiusdam vel ecclesiae teneri, quod, quamvis Romana ecclesia et senatus Romanus institutiones sorores sint filiae eiusdem imperii, non decet alteram se in alterae negotia interponere. Quod enim adhuc arguimus non est id quod pontifex papa debeat senatum convocare ut ministerium suae curiae, sed tantummodo dicimus nullum senatum futurum esse legitimum nisi a pontifice vocatum, qui senatus autem post a pontifice constitutus a pontifice liber erit, alio modo non est senatus.

«Diplomatica institutio» valet libere pro pace adeo operans ut senatores tamquam legati statu diplomatico fruantur. Quamquam non est consilium imperii temporalem potestatem restituere, senatus loca, praedia et aedificia nullius status territorium erunt, sed sicut Romae Civitas Vaticana liberam civitatem etiam senatus bona Patrimonium Res Publicae Romanae component.



Ubi modo collocandus?


7. Ubinam mundi, rogarit, praedia ista et aedificia invenientur? Candidati vero non desunt, praecipue Castrum Gandulphi, quod territorium pontifex maximus cesserit senatui. Res publica quoque Itala poterit Romae loca quaedam cedere, quod gestum illi conveniret post perpetrata flagitia in Dicionem Pontificiam, pacificum statum quem sub simulatione voluntatis populi faciendae violenter invasit per militares expeditiones quas si hodie mitterentur universus mundus atque internationalia cuncta pacta vero unanima voce ut violationem iurum gentium condemnarent.



8




Sed Lateranensia pacta adsunt pacis concordiaeque conatus quos oportet benevolenti animo honorare, eodem modo quo generosum cor vocatur ad ignoscendas sibi contumelias gratuito odio perlatas pro vera spiritus conciliatione. Nam satis scimus, Quirites: utrum gallicae an italicae, res publicae sunt fortuitae institutiones, ventus qui venit et abit, status post statum, constitutio post constitutionem, neque dignae sunt immodico amore neque invidia. Dicant quicquid volunt: sola Ecclesia permanet. Quapropter, Quirites, ignoscamus semper! Quamvis deploremus hodiernae rei publicae Italae originem, bona voluntas necesse est tristitiam superare ne parvi tantum queruli videamur, nec nobile fuerit Italo statui nisi optimum optare, quod si id detrimenti ceperit et vacillarit, populus quoque vacillabit.

Sed iam videmus amicos duos status conciliatos, quo certe voluntas Dei manifestatur, quoniam ecclesia nunc, cum huic non temporalis potestas sit, curà temporalium negotiorum est liberata et ad spiritalia melius spectat ut Christo spiritali regi placet. Signum etiam melius conciliationis fuerit quod et pontifex maximus et res Itala publica laborarent pro senatu Romano restituendo, cui pontifex convocans legitimitatem et Italus status Romae collocans firmitatem conferret. Sunt autem alii candidati ad senatum locandum ut senatoriae civitates, e quibus Massilia, Athenae, Alexandria, Carthago, Constantinopolis, dum nihil impedit quominus istae etiam senatoriae fiant.

8. Cum iam satis tractarimus de locis, spectemus rursus ad officia, quod primum erit, ut diximus, concordiam inter gentes fovere, quamobrem magna egebit diplomatica industria. Secundum officium, e primo inferendum, erit conciliatio ita ut senatus optima omnium fiat institutio dissensionum mediatrix. Belligerantes vel certantes nationes querelas retulerint ad senatores qui pensatis rebus senatus consultum decreverint ac tamquam pacis intercessores omni aequitate foedus paraverint.



9





Quis est merito senator?


Et consensus etiam hoc est: Quod homines his diplomaticis in rebus periti non tantum legati alicuius rei publicae diu magistratus, verum etiam nonnulli quos non assessus in rem publicam nec pomposus longo cursu magistratus, sed ipsa vita et difficultates peritiam docuerunt. Vivunt enim viri et mulieres quas acerba fortuna magis quam artificiosa quaedam schola legatos, amicos gentium et pro bono intercessores fecerunt, qui magnis belli flagitiis permoti valuerunt vel maiores bello operas facere et sudorem, lacrimas, ipsam vitam pro gentium pace profundere. Isti sunt veri ac vita firmati senatores, isti extra magistratus legatos ubique mundi sunt quaerendi, homines maximo merito quos non patriciatus sed vitae opera naturaliter senatores fecit.

Si quis rogarit ubi illos inventuri simus ac quales sint, liceat veritatem dicere: Quos bona voluntas ad maximas omnium operas perduxerit, illi senatores erunt, sane homines cuiuscumque partis, classis, generis, populi, immo vero cuiuscumque religionis. Quid? Quos omnis una causa fratres fecerit, erunt illi de quibus «quam pulchri,» inquit propheta, «super montes pedes annunciantis, praedicantis pacem».

Neque ingrati quaesiverimus qua religione sint pro pace laborantes, cum etiam apostolus «non est enim» inquiat «personarum acceptio apud Deum!» Iam immo Concilium Vaticanum II «Nostra Aetate» ac «Dignitatis Humanae» declarationibus religiosam libertatem atque oecumenicum amorem agnovit inter homines omnis fidei habendum.

Quid enim mirabilis? Cum iam psalmus «benedictus» canat «qui venit in nomine Domini,» quis dubitat quin in nomine Domini veniant qui in pace facienda elaborent? Nam ubi Deum alii «Domine, Domine» loquentes proclamarunt, illi tacentes sua vità Spiritum manifestant Sanctum patrem omnis pacis spiritalem.



10




Neque in cassum docuit Filius «ubi enim» inquiens «sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum». Congregentur immo duo vel tres in nomine pacis et Deus in medio erit. In nomine pacis conventi scilicet venerunt in nomine Christi, quod leges evangelii si minus in confessione vel magis cordibus suis ostendunt.



Senatores non sunt vicarii.


9. Nationes Unitae, inquiet, iam constitutae sunt pro nationum concordia. Sane, et Senatus cupiet collaborationem, sed negari differentia quaedam inter institutiones non potest. Nam delegati Unitarum Nationum sunt vicarii tantummodo nationum eos mittentium. Quae nationes non sub delegatorum imperio, sed imperio capitis cuiusdam vivunt. Quod enim delegati defendunt apud concilium non est conscientia sua, sed aliena mittentis nationis negotia, quae modo iustissimi principis modo nequam dictatoris negotia sunt. Delegatis oboediendum est.

Verum senatores non sunt vicarii, contra suae tantum conscientiae oboediunt. Quod senator quidam ex ista vel illa natione venit nihil valet, quia libere decernet, in omni casu tantum ad aequitatis principium spectans neque tyrannum quendam timens cui rationes alioquin reddendae sint. Quid vero? Oratio nostra de senatoribus, non de servis est. Neque ullam senatores rem debent regi, praesidi vel cuicumque capiti rei publicae, quoniam sui iuris liberi magistratus imperii Romani sunt. Manifestum nunc est quod ius ac multo maiorem libertatem tenent defendendi quod defendendum est. Nam quamvis optimum sit quod in generali concilio Nationes Unitae inter se dialogum colunt nec sistere hic labor oportet, nemo iam mundi dubitat quin tyrannorum atque humanitatis osorum mandatu ibi ingens sequestrorum multitudo laboret et omnibus artibus et negotia exhibens impediat quominus pacis concordiaeque causa saepius prosperet, dummodo parvae dictatorum causae placentur. Sic resolutiones, sic sententiae, sic consulta iam tam multa, etsi non omnia, in cassum concipiuntur neque usquam eunt.



11




Senatus consilium autem non est Nationibus Unitis potestatem demere nec sese imponere ut concilium melius restitutum. Senatus contra ponderosum erit Unitarum Nationum complementum, amicus, ita ut hic audiantur legitimae singularum nationum voces, ibi verum liberae voces conscientiae humanae.



Electuri inter se


Cum delegati autem variis modis a nationibus eligantur, quis eliget et quo bono modo senatores? Pontifex maximus primum conventum e duodecim senatoribus finget. Hi erunt cuiusque nationis agentes cives maximo pacis studio et merito, cum religiosis, legatis, politicis, laureatis et artificibus cuius vita optimam ostendat peritiam. Non erunt autem homines ex Ecclesiae Romanae clero ne senatus et ecclesia alter in alterum se interponant. Ecclesia vero iam suo modo pro pace operat. Primo conventu constituto, duodecim illi inter se consulentes decernent qui sint officio digni et alios duodecim convocabunt. Qui cum primis nunc viginti quattuor alios duodecim convocanto, qui triginta sex facti alios duodecim convocantes alios convocanto et simul faciunto donec duoseptuaginta senatores sint. Nam quamvis imperium olim centum, trecentos, sexcentos senatores habuisset, non necesse est senatus habeat restitutus plures quam centum senatores. Qui cum iam duoseptuaginta electi sint universum conventum constituent.

Sic ostenditur quo modo senatus e primo ad universum conventum optime sit instituendus, quo infertur senatores esse inter se electuros. Ne tempore autem pacis fovendae causa careant oportet omnis senator per omnem vitam officium exerceat, et quoniam hominibus maximo merito opus est quorum opera et vita optimae peritiae testes sint, ne quoque in vagis animis frivola ambitio inculcetur, minina senatorum aetas sexaginta fuerit anni. Quamobrem patet senatui eligendum esse novum senatorem cum senator quidam mortuus est.



12





Suo proprio sumptu est sustinendus.


10. Quamquam, provocat, quo sumptu sustentaturus est senatus, quis suppeditabit pecunias ad praedia atque aedificia ac senatorum collegium sustinendum? Certe non ei erunt, nec bonum fuerit, in perpetuum subventiones cuiuspiam status. In principiis spem decet quandam alere pontificem prima senatui subsidia praebere. Consilium autem non potest aliud esse quam id quod senatus demum suo proprio sumptu se sustineat. Operis enim caret ut reditus fontibus, qui sint fructus ex praediorum atque aedificiorum usu quodam.

Ex quibus aedificiis quidni stadium vel circus vel alius Olympicarum artium locus? Etenim ludos fovens generosam fovet industriae laetitiam ac spiritum amicitiae, qua de causa senatui nulla fuerit infamia e quorumdam fructibus ludorum reditus fontem facere. Plus ultra, scholas condiderit ubique pro scientiis ac liberalibus artibus ubi doceatur humanae dignitatis reverentia, erga omnes homines aequitas ac benevolentia, etiam amor democratiae, quae quamvis imperfecta sit politica species tamen malorum tam multorum minus illa gravis est et inspectis temporibus una iam bona. Et scholam diplomaticam condiderit superiorem in qua adulti legationis ac mediationis artem discant et tamquam privati diplomatae suis propriis inceptis pro pace laborent. Huc adde musea, theatra, bibliothecas quae senatus condens et reditus afferent et munus ad humanitatem quoddam etsi parvum praebent. Cum agri fructibus ex praediis commercium quoque facile fuerit. Operae non desunt quibus solo suo sumptu senatus iam sustentaturus sit.



13




Senatores porro modestam mercedem accipient. Modesta hic valet satis ad sane bibendum atque edendum, sobrie vestiendum ac sub tecto versandum, ne merces maior sit quam meritum neve merito magis placeat. Praesumimus scilicet id quod tanti studii pro pace et hominum bono ac meriti vitam agens senator non est homo quem frivola moveant. Neque oportet, ut etiam mos erat in imperio, senatores extra senatum alios reditus quaerant. Si aetatis causa iam pensionem a re publica quadam accipiunt, teneant. Sed privata negotia, commercium, reditus, omnia alia relinquenda sunt, omni mentis et corporis industria senatui data.

Nec tantum casu Plato affirmaut in libro De Legibus quinto optimum omnium hominem nec pauperrimum nec divitissimum esse: minime pauperrimus quod industriose laborans numquam famem patietur, nec divitissimus autem quod necessarium tantum ac nobile cupit, sed nobile est inopes suis propriis pecuniis adiutare, quod gestum non potest vitari nisi virtute perdendo, ita ut fortunae multiplicari nequeant. Bonus ergo numquam praeter modum divitissimus est.



Rhetorica monumenta, cloacae morales


11. Bonus esse – tam facile dictu, victu quam difficile. Sed bonus sese non modo gestis verum etiam verbis ostendit, nam verbum principium omnis actionis. Malum dictum, etsi non gestum, maioris est memoriae quam gestum malum sed non dictum. Quid mirum? Ubi malum gestum malum verbum secutum est, ibi praemeditatio fuit quae malum gravius facit. Ubi autem malum gestum non malum verbum secutum, ibi repente gestum fit ac sine mentis praemeditatione, ergo minus grave. Quodsi gestum fons est criminis, doli vero fons est verbum. Quamobrem malus verbi usus multo gravior est amenti malo gesto.



14




Senatui, cuius in concilio certe orationes erunt dicendae cum de variis causis disputetur, non est ferendum nisi modicum dicendi genus, nec patiendum est effrenatum verbum grandiloquens atque animi commotionem magis quam rectum argumentum quaerens. Veterrimus est Iaponicae gentis mos rhetoricam abhorrere calliditatem, nec politicum ullum huius artis usus ad cives persuadendos iuvabit ubi silentium, sincera haesitatio, verborum paucitas ac paupertas pluris valent. Ab istis capiatur exemplum neque ab antiquo vitio Graeco quod neque Lysian neque Demosthenen neque Romae Ciceronem ad veritatis virtutisque astra extulit. Ne fiat senatus histrionum concursus. Qui vero fuerunt oratores isti nisi demagogoi ac populi instigatores? Quid iam nostros docet moralis pulchrorum confusio verborum? An modicae nominarentur orationes in Catilinam?

Sed pro patriae, inquiet, amore ac salute severus fuit orator bonum Quiritium quaerens. Quid? Si quis orator in virum quendam, etsi pessimum omnium, tot contumelias dixisset apud hodierni status concilium publicum, num iste comprehenderetur et apud iudicem de calumnia ac populi seditione accusaretur? Nam nostrae aetati nondum est consentaneum sub patriae amoris simulatione elegantibus verbis caedem vel perditionem civis cuiusquam petere. Quod olim callida rhetorica dignitatem venenans efficiebat nunc leges de humanis iuribus ac civiles poenalesque codices et inter nationes foedera nullo homine vexato vel interfecto proficiunt. Qua de causa Ciceronis orationes, quamvis fere rhetorica monumenta, morales tamen cloacae sunt quas non oportet pueros Latinitatem discentes docere: legant contra librum De Officiis et Tusculanas disputationes, orationes verum ad mentem adultam relinquantur.



15




Quod Ciceronis orationibus effugit est id quod scelesti, etiam rem publicam tentantes, respectum quoddam merentur. Quamquam iustum est criminis multationem petere et officium omnis rei publicae est scelestum punire, zelo puniendi non licet omnibus quae sint verbis vitam cuiusdam hominis pro rhetorica delectatione ad libitum et infinitum infamare ac peracriter abicere. An nobile est iactare ut orator «nulla iam pernicies» inquiens «a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis inter moenia comparabitur»? Innata est omnibus dignitas, et malus homo nihilominus homo est. Non est monstrum, nemo est prodigium. Omni studio enim oportet cavere ne Ciceronis lectio Latinitatis scholas fascistorum scholas reddat in quibus politicum odium dummodo pulchris verbis ornatum iam venustum videatur. Si quis senator immodicum genus dicendi sibi consentaneum arbitretur statim ab aliis reprehendatur, ut omnes sciant senatum non esse theatrum.

12. Quoniam de modico verbi usu tractamus quo senatus immaculatum ut decet aequanimitatis speculum fiat, aliquis roget an senatores Latine locuturi sint. Latinitas certe ubique est veneranda et fovenda ut patrimonium imperii, sed differentes res sunt senatus et lingua Romana. Nam quamvis lingua possit usque ad gradum quendam senatus officialis sermo institui et senatores eam discere persuaderi, primum senatus officium tamen non est Latinitatem sed pacem fovere, neque exspectandum est variae vitae ac cultus homines undique mundi delectos repente esse doctissime Latine locuturos. Quia tempora concilium ad maximam attentam diligentiam urgent, quod est dicendum hoc dicendum est quocumque sermone videatur. Quamobrem interpretibus opus erit sicut apud Nationes Unitas accidit, quod, cum oratores atque interpretes cogantur ad cogitationes in argumentum potius quam in ornamentum dirigendas, minime malum erit. Etenim templum omnium sermonum senatus fiet.



16





Latinitas ne sit vexillum odii.


Et valde oportet cum de Latinitate tractemus haec dicere, nam ipsi sumus qui rerum gestarum memoriam saepe in maius celebramus non secundum humanitatis amorem sed ad alios a communi bono segregandos. Maxima enim cura caremus ne Latinitas ut vexillum odii contra aliter credentes ac vitam mentemque colentes usurpetur. Nonnulli sumus qui mahometanos detestamur et memoria classicae antiquitatis tamquam armis in eos utimur. Tantum est odium ut praeferremus in antiqua Graecia versari, ubi tertia hominum pars in dira vixit servitute, quam versari in hodierna Italia ubi ternae centesimae, si tam multae, mahometani sunt, quasi illa vita dignior fuisset nostrà. Ecce facile fuerit sub funesto Ciceronis exemplo rhetoricam antiquissimam imitari artificiosa voce concitantes: Cave, Europa, Saracenos qui veniunt cultum ac civitates nostras deletum, cave canes illos osores nostri quorum ex ordine modo factiosi, fanatici, seditiosi ac tromocrates proveniunt. Vexillum extollamus amoris morum maiorum et humanae dignitatis ad musulmanos cum eorum cultu odendos!

Haecne est oratio? Non, Quirites, nolite malam istam vocem audire quae nomen et humanitatis et Latinitatis offendit et bonos contristat. Non est ista benevolentiae vox, non est exhortatio quam ex Socratis ore audiremus. Contra, ille cum Callicle disceptans καὶ τῇ ῥητορικῇ inquit οὕτω χρηστέον ἐπὶ τὸ δίκαιον ἀεί, καὶ τῇ ἄλλῃ πάσῃ πράξει. Etenim senatus eget loquendi genere quod ad iustum ducat.

Sed ne pro iustitia loqui quidem satis est, quia et Ciceronis odium in Catilinam populum ad «bellum iustum» gerendum postulat, unde patet iustitiam, cum omnis homo id nomen pro suis commodis adhibeatur, definitu difficilem esse. Quia vitandus est abusus eorum qui sub «iustorum irae» simulatione facinora agunt, est primo agnoscendum quod nemo nostri praeter dubium novit quid iustum sit, qua de causa iustitiae studium non satis est ad alios persequendos, sed contra, cum omnes de iusto falli possimus, studium iustitiae etiam caret misericordiae studio. Non est ergo iusta oratio nisi maxima cum misericordia dicetur.



17




Quod vero et Franciae et Galliae maiorum mos ac gravis memoria ac vox misericors dicit contristata, si quis ignorat, agnoscat: Audi, filia, Hugenotarum sanguis per civitates tuas ac vias vix aruit, a Deo et cunctis gentibus deploratum facinus, et iam machinaris in musulmanos proximam Bartholomei noctem? Nonne satis fuerunt lacrimae quas homines in terra et in coelis angeli profuderunt? Iam oblita es laborem multorum saeculorum esse necesse ad rei publicae fortitudinem erigendam, cum ad omnem virtutem delendam unius infamia diei satis sit? Muta istam mentem tuam quod pax quam diligis Romana nihil nisi Romana tolerantia est. Roma quae omnes religiones tolerans diu fortis fuit, debilitata est cum incepit Christianos persequi.



Populus Romanus sunt omnes.


Sed defendimus, inquiet, cultum religionemque nostram ab alienis barbaris. Quid vero? Repente Christiani sunt qui nuper sub patriae amoris simulatione Ecclesiam ex cuncta Gallia expugnabant, Catholicam fidem oderant et in rei publicae nomine monasteria debellabant antiquissima? Mirabilis conversio! Sed homines bonae voluntatis non sinent ut in Ecclesiae Romanae nomine mahometanos persequantur. Contra, Quirites, senatus eorum advocatus erit, senatus erit Romana tolerantia, conciliatio gentium erit senatus. Apud quem omnes sunt populus Romanus.

13. Ne proponamus vexillum odii ac belli cum iam melius habemus nec vero e temporum pulvere aquilas evocemus ac violentos leones, quod e Gregorii papae casu patet quomodo transeat gloria mundi. Non iam exercitu Romano caremus neque eius imperatore, nec cupimus Romanum pontificem adhortari ad tales institutiones convocandas. Senatus autem deest. Fiat senatus!

Vexillum aliud extollemus, quod vexillum supra pictum ostendit verum senatus animum, album quia pacem quaerens, purpureum quia continuitatem imperii et virtutis perpetuitatem illustrat. Is complectitur color nobilitatem, bonam voluntatem, pro bono studium, maximum immaculatum meritum. Senatus populusque Romanus: Purpurea inscriptio testatur ad nobilia spectantes. Fovent per saecula causam quae alba vexilli dextrà lucet, impavidum signum.