GREGORIVS VATIS ADVENA

Excellentissimum Praesidentem
Rei Publicae Francicae
Emmanuel Macron salutat.



Gaudeo electione tua ad Praesidentiam, quae Deo volente prospera erit. Praestantia virtutis ducit animam nobilem, non sitis gloriae vel divitiarum. Nobilis autem est anima quaerens amicitiam erga omnes, vinculum quod inter civitates pulchrius. Ita populi convenerunt in Unionem Europaeam post terrorem Secundi Belli Mundani, qui sicut amici dignitatis humanae in pace viverent. Britannia, tristissimum dictu, exitum optavit.

De principiis quae praestaverunt in referendo frustra esset loqui. Omnis error habet pretium. Brexit mala optio est. Optaverunt pro avaritia, pro metu, pro racismo contra amicitiam. Sed civitates et cives sunt duae differentes res. Civitas Britannica potest exire ex Unione. Cives manebunt. Qui venerunt et vivunt in Francia, Germania et ceteris vivunt ut amici, homines bonae voluntatis, bonae fidei laborantes vitamque agentes. Grate tractari debent sicut monuit olim Publilius Syrus: Amicum laedere ne ioco quidem licet.

Iura civium protegenda essent, maxime eorum ex UE in UK et ex UK in UE. Nescio num aut quomodo Regnum Unitum respectaturum sit iura Europaeorum civium in insula. Quos firmiter defendere primum officium Europes debet esse. In timore expulsionis sunt. Si Britannia cives deportabit, oportet respondere ignavia – respondere tamen cum iustitia, quia reciproca ignavia non expedit. Ignobile esset deportare de Francia Britannicos, etiamsi Britannia Francicos deportaret. Rationem quaeso pondera: –

Affirmabat Socrates: Malum pati melius quam malum dare. Malum quidem non debet a malo puniri, quoniam malum bono solum vincitur. Respondeamus enim bene si Regnum Unitum offendet iura nostrorum civium. Iustum est infirmos semper defendere, non tantum ubi conveniat. Graeci timebant Zeon Xenon, deum potentissimum qui punit civitates ubi male tractant bonos peregrinos vel advenas. Proponamus vexillum huius dei generosissimi, qui infirmos defendit, qui nobibis est. Vereamur eius iram.

Ita causa consideranda: Si Regnum Unitum aut quaedam ingrata civitas necaret civem nostrorum, iustumne esset pro responso necare Britannicos in nostris urbibus? Nequaquam! Manifestum enim est iustitiam non caecam reciprocitatem esse. Oculus pro oculo indigna doctrina. Indignum igitur est primum quearere quomodo cives nostri tractentur in Britannia, et solum deinde decernere quomodo tractemus hospides eius apud nos. Quod decernere oportet secundum principium iustitiae, quae immutabilis est. Cui omnis lex de dignitate humana iuribusque gentium studet. Iustitiae officium punire obnoxios neque permittere ut pro crimine aliorum innocens damnetur. Decet omnino promissa servare nec tangere ius acquisitum, ut vatis Iliadis docet:

            οὐ μέν πως ἅλιον πέλει ὅρκιον αἷμά τε ἀρνῶν
            σπονδαί τ᾽ ἄκρητοι καὶ δεξιαὶ ᾗς ἐπέπιθμεν.

Si Britannia vult errare et contra ius iurandum et sanguinem agnorum et sanctum vinum et dextram datam agere, erret sola per viam iniquam. Ne sequamur malum exemplum.

O tutor et praeses huius Franciae magnanimae: Si nobilis es, infirmos defende. Cives Britannici in Francia innocentes sunt. Non eos oportet punire. Ego Germanicus civis, Europaeus in Britannia, forsitan deportabor. Nequaquam tamen gauderem quod Europe cives Britannicos deportaret. Virtutem ac amicitiam credo. Rogo non pro me ipso, quem ignavia non attingit, sed pro Britannicis. Cura ut valeas.


Petersfield, Iunius 2017




© Greg Ory 2017, Nulla Dies Sine Linea. Website by Greg Ory at The White Carolingian Office, Flat 7, 18 High Street, Petersfield, Hampshire GU32 3JL, United Kingdom; mobile +44 7821355575, e-mail ad.gregorium@startmail.com